11:83 EPISTOLAE 237.239 Farelli manu haec addita leguntur:6) Quod iniungit frater piorum nomine, quam diligentissime nobis est peragendum ut perficiatur. Quam vellem Thomam rediisse. Dispicies apud te quid facto sit opus. Videbis meas ad fratres literas et obsignabis, si prius addideris quae videntur vel de modo citius mittendo vel differendo, donec veniet Thomas cui dent. Nam omnino est animus pro Christo in hac causa me totum impendere. Vale. 238. CALVINUS FARELLO. Gravi morbo initio mensis Septembris correptus est a quo nondum plane revaluit Etiam uxor in simili discrimine posita. Be itinere suscipiendo cogitari nequit. Conventum Wormaciensem appropinquare videt satis anxie, propter dolosas adversariorum machinationes. (Ex autographo Bibi. G en ev. Cod. 106, fol. 45. Apographa recentiora exstant ibid. Cod. 111, fol. 38. Archiv. Bern. Epp. T. VII. p. 383, unde descripsit Simlerus Vol. 48. In exemplari authentico inscriptio nulla adest. Cod. 111 exhibet titulum : C. Farello. De quo quidem quasi de tertio aliquo epistola loqui videtur, sed cave specie fallaris. Quod de itinere suscepto vel potius promisso dicit, apprime conveniunt cum iis quae nuper Farellus N. 236, quanquam ibi de Bucero nihil.) Serius tibi respondeo quia et quum allatae primum sunt tuae literae vix prae imbecillitate corporis tollere digitum poteram, et ex eo tempore, quum ad hunc usque diem semper animi fuerim dubius, nihil certo scribere tibi potui. Siquidem, ne coniugium nimis laetum esset, Dominus antevertit gaudium nostrum temperando, ne modum excederet. Die tertia Septembris tenuit me capitis gravedo, malum adeo mihi familiare ut non magnopere commoverer. Dio dominico qui proximus erat, 1) quum in concione pomeridiana aliquantum inealuissem, sensi liquefieri humores illos qui caput occupaverant. Antequam illinc discederem, catarrhus me corripuit, qui continuo fluxu usque ad diem Martis admodum me vexavit. Eo die quum de more haberem concionem et magna in loquendo difficultate laborarem, quod et nares fluxione erant impeditae et fauces raucedine quasi praefocatae, sensi subitam commotionem fieri. Stitit enim catarrhus, sed intempestive, quum adhuc caput esset malis humoribus refertum. Acciderat autem die Lunae quod 6) Fortasse ad Viretum scripta. 238. D 5. Sept.