52:82 Colossensibus hic dicitur, sibi dictum universi fideles accipiant: atque hinc colligant communem exhortationem, semper esse in pietatis doctrina crescendum usque ad mortem. 11. Omni robore roborati. Quemadmodum illis antea precatus est tam sanam intelligentiam, quam rectum eius usum: ita etiam nunc animum et constantiam precatur. Hoc modo eos admonet suae imbecillitatis, quia fortes negat fore nisi auxilio Domini. Neque id modo, sed ut magis hanc gratiam amplificet, addit, secundum potentiam ipsius gloriosam. Ac si diceret, tantum abesse ut quis suapte virtute fretus stare queat, ut magnifice Dei virtus se demonstret, nostrae infirmitati opitulando. Postremo qua in re explicare se debeat robur fidelium, docet, nempe in omni patientia et tolerantia. Nam et assidue cruce exercentur in hoc mundo: et mille quotidie tentationes se ingerunt ad eos opprimendos: et nihil vident eorum quae Deus promisit. Mira igitur patientia se muniant oportet: quo impleatur illud Iesaiae (30, 15), In spe et silentio erit fortitudo vestra. Particulam cum gaudio cum hac sententia *) connectere melius est. Etsi enim diversa lectio apud Latinos usitatior est: in hanc tamen magis consentiunt graeci codices: et certe non sustinetur patientia, nisi animi alacritate: nec unquam forti animo stabit, nisi cui suavis erit sua conditio 12. Gratias agentes Deo et patri, qui nos fecit idoneos ad participationem haereditatis sanctorum in lumine: 13. qui eripuit nos ex potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii sui dilecti: 14. in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum: 15. qui est imago Dei invisibilis, primogenitus universae creaturae: 16. quoniam in ipso creata sunt omnia, tum quae in coelis sunt, tum quae super terram: visibilia et invisibilia: sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates. 17. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt: et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. 12. Gratias agentes. Iterum redit ad gratulationem, ut hac occasione recenseat quibus beneficiis donati sint per Christum. Atque ita ingreditur in plenam Christi descriptionem. Hoc enim unicum erat remedium Colossensibus adversus omnes insidias quibus eos tentabant pseudoapostoli, probe tenere quid esset Christus. Unde enim fit ut circumferamur tot variis doctrinis, nisi quia nobis non est perspecta Christi virtus? Solus enim Christus facit ut subito alia omnia evanescant. Itaque nihil est quod tantopere moliatur Satan, quam nebulas l) aliqui connectunt. Et optime quadraret quia non sustinetur patientia nisi animi alacritate. Verum quia diversa lectio est usitatior, et sensum habet aeque congruentem, nolui ab ea discedere