44:82 gnare: interea fuit eius collega ad biennium duntaxat. Nam Cyaxares post captam Babylonem diutius non vixit. Iam ergo venio ad prophetam nostrum. Dicit, Anno secundo Darii sibi hoc fuisse praeceptum a Domino ut coargueret ignaviam populi. Colligere promptum est fluxisse ultra viginti annos ex quo coeperat redire populus in patriam. Alii ponunt 30. vel 40. annos: alii etiam hunc numerum excedunt. Sed non videtur hoc mihi probabile. Quod autem dicunt quidam reversos fuisse Iudaeos in patriam anno 58, ex quo abducti fuerant, hoc falsum est, ae facile refellitur tam Danielis verbis, quam historia Esrae. Daniel enim 9. capite dicit se divinitus fuisse admonitum de reditu populi, quum instaret tempus praescriptum a Ieremia. Quoniam autem hoc factum est non anno primo Darii, qui fuit filius Hystaspis, sed sub finem regni Balsasar antequam capta esset Babylon: sequitur ergo iam tunc impletum fuisse exsilii tempus. Deinde initio historiae hoc habetur, quum impleti essent septuaginta anni Deus excitavit spiritum Cyri regis. Videmus ergo ut Cyrus non permiserit liberum reditum populo, nisi quia iam transactum fuerat tempus quod praedixerat Ieremias : sicuti prius docuerat Iesaias, Cyrum antequam nasceretur delectum fuisse ad hoc opus: et tunc Deus coepit palam facere quam veraciter loquutus esset antequam populus ipse traheretur in exsilium. Quod si demus anno 58 rediisse populum, non constabit fides vaticinio. Proinde nimis inconsiderate loquantur, qui putant reversos fuisse in patriam Iudaeos ante 70 annum: quia hoc modo pervertunt, sicuti dixi, totam gratiae Dei notitiam. Ergo quum 70 anni elapsi essent ubi capta fuit Babylon, et Cyrus publico edicto permisit Iudaeis in patriam redire, Deus tunc manum porrexit miseris exsulibus. Sed postea undique molestia illis exhibita fuit a vicinis. Quidam praetextu amicitiae volebant sese illis coniungere, ut scilicet nullum esset nomen populi israelitici: sed conficerent nescio quam colluviem ex multis gentibus. Deinde alii palam ipsos bello aggressi sunt : et quum Cyrus militaret in Scythia, praefecti eius tunc fuerunt infesti Iudaeis: sic iniecta illis fuit mora. Deinde sequutus est Cambyses acerrimus hostis ecclesiae Dei. Usque igitur ad Darium hunc Hystaspis filium non potuit progredi templi aedificatio. Darius autem Hystaspis filius quum Iudaeis faveret, vel saltem placatus esset erga ipsos, cohibuit omnes vicinas gentes, ne amplius moram iniicerent templi aedificationi. Iussit ergo praefectos suos ita tueri populum israeliticum, ut degeret in patria, et templum absolveret, quod duntaxat inchoatum fuerat. Et hinc colligere licet templum fuisse aedificatum annis quadraginta sex, quemadmodum dicitur Ioannis secundo: quia iacta sunt fundamenta 6