8:819 SIUT PROCES 820 nebulis obscuret. Quod ad praesentem Serveti causam attinet, inspeximus illius dogmata quoad eius fieri potuit, eo temporis spatio quo tabellarius vester hic apud nos substitit. Et quoniam sententiam nostram exposcitis, ad ea quae in scriptis Serveti deprehendimus, paucis visum est ad petitionem vestram respondere. Ut coram Domino loquamur, non possumus per conscientias nostras probare, quae homo iste de substantia et forma Deitatis, de sanctae Trinitatis mysterio, de verbo Dei et illius incarnatione, de anima et carne Christi, de Spiritu sancto, de Angelis, de animabus et spiritibus nostris, de peccato mortali, ac paedobaptismate non solum in corde suo sentire, sed editis scriptis non iam primum, sed olim dogmatizare coepit. Videmus hominem sibi ipsi tribuere plurimum et parum spirare modestiae. Permittit enim sibi liberum, quaevis religionis nostrae capita vocare in quaestionem et omnia vel novis expositionibus invertere, vel renovata veterum haereticorum labe prorsus corrumpere. Sic resuscitat nobis Sabellianos, Noetianos, Priscillianistas, .Anthropomorphitas, Apollinaristas, Valentinianos, et ne a fanaticis nostrorum temporum sectis abhorrere videatur, baptismum infantium horrendis modis flagellat et abominabilem reddere conatur, ut reliqua taceamus, quae de suo in medium afferre non dubitat. Arbitramur autem pro vigilantia ministrorum vestrorum omnia haec satis esse in lucem producta et reprehensa, nec id a vobis agi ut examinationem huius causae exactiorem ab aliis divini verbi ministris quam a vestris recipiatis. Quare absque ullo tractatu sententiam nostram paucis assignare visum est, ne de fratrum nostrorum studio et vigilantia quicquam addubitare videamur. Oramus Dominum ut det vobis spiritum prudentiae, consilii et fortitudinis, ut et pestem hanc ab ecclesiis cum vestra, tum aliis avertatis, et simul nihil admittatis l) quod magistratui christiano inconveniens censeri possit. Dominus ecclesiam et rempublicam vestram in vera pietate et pace iugiter servet immotam. Bernae 1553. Vestri in domino Ministri ecclesiae Bernensis. 1) Les ed. imprimees ont: remittatis.