9:818 dititiam doctrinam admittat. Quod si quis doctrinae huic vel minimum apicem superaddiderit, is sese anathemati coram Deo et ecclesia ipsius obnoxium iam iam agnoscat. Ad vos autem, reges, principes viri et christiani magistratus ad hoc a Deo instituti ut delinquentes coerceatis, probos autem tueamini, et a noxa immunes conservetis, prout iubet Dei verbum: ad vos, inquam, spectat officiique vestri ratio exigit ut hanc sanctam doctrinam, utilissimam procul dubio et in primis necessariam, praedicari doceri explicarique iubeatis in omni ditione vestra, ut quam longe lateque vestrum singulis patet imperium, regnum, principatus et dominatus, ubique illustretur et amplificetur Dei nomen, suusque evangelio constet honos, quippe quum aequissimum sit, reges omnes regnaque item omnia summa cum sui demissione ei parere et obedire eiusque gloriae inservire.