8:810 primee dans les lettres editees par Be$e p. 119, ed. de Lausanne p. 264, ed. de Hanau p. 296, ed. de Chouet p. 163, ed. d'Amsterdam p. 74.) Clarissimis et amplissimis Syndicis et Senatui Reipublicae Genevensis Dominis nostris colendissimis. S. D. Amplissimi Domini. Quamvis de pia sedulitate diligentiaque singulari carissimi nostri fratris Ioannis Calvini caeterorumque ipsius collaboratorum nihil dubitemus, quin pro exquisita et diligenti cura et vigilantia quam hucusque praestiterunt in ecclesia Christi satisfecisse nobis videri potuissent. Praeterea Tigurinae ecclesiae Antistites, fratres nostri in Domino observandi, pro exacto iudicio quo prae caeteris ecclesiae Christi ministris dotati sunt, suam, quam et nos videre voluerunt, sententiam quam diligentissime ad vos scripserunt, potuissemus hisce contenti silere: tamen quia amplitudini vestrae visum est etiam nostram hac in re audire sententiam, quantum brevitas temporis admisit contulimus concertationes Serveti, quas cum vestrao ecclesiae ministris habuit. Libros item ipsius blasphemiis in sanctissimam trinitatem, universam item Christi ecclesiam refertos^ quibus haereses multis iam annis* sopitas, unaque cum haereticis oppressas renovare, magnoque cum simplicium scandalo evomere, obtruderequo ecclesiae Christi conatur, percurrimus. Neque aliter pro dono nobis a Deo collato iudicare possumus quam diversas a sana doctrina, neque tolerandos, ut vel proponantur, vel legantur in coetu piorum. Neque dubitamus quin vos pro insigni prudentia vestra ipsius conatus repressuri sitis, ne blasphemiae ipsius tanquam cancer latius depascantur Christi membra. Nam longis rationibus evertere ipsius deliramenta, quid aliud esset quam cum insaniente insanire? Subscribimus igitur universi iudicio Tigurinae ecclesiae ministrorum, fratrum nostrorum in Christo carissimorum, commendantes interim vestram amplitudinem una cum ecclesia vestra gratiae divinae. Datae ScafFhusii 6 Octobris Anno 1553. Vestrae amplitudini dediti Simperthus Vogthius Sebastianus Grubel Iacobus Ruger ministri ecclesiae Scafflmsianae.