50:81 81 CAPUT VIL 82 communicare, et manum illis in significationem consensus, porrigere. Multi de coniugio ipsum loqui putant, sed contextus eorum errorem liquido coarguit. Verbum, quo utitur Paulus, significat societatem coire in ducendo iugo. Metaphora est a bobus vel equis sumpta, quibus necesse est pariter incedere, unumque opus communiter agere, quum sub uno iugo sunt alligati. Dum ergo vetat ne ad trahendum idem iugum simus infidelium socii, hoc tantum vult, ne eorum pollutionibus nos commisceamus. Unus enim sol nobis lucet, eodem vescimur pane, eundem spiritum haurimus, nec possumus in totum abstinere ab eorum commerciis: sed Eaulus de iugo impietatis loquitur: hoc est, de participatione operum, quibus communicare Christianis fas non est. Hac ratione coniugium etiam interdicetur: quatenus laqueus est, quo implicantur tam viri quam mulieres ad impietatis consensum. Verum hoc tantum volo, generaliorem esse Pauli doctrinam quam ut ad solum coniugium restringatur. Nam de fugienda idololatria hic concionatur: cuius etiam rei causa prohibemur cum impiis matrimonium contrahere. Quae enim participatio. Confirmat suam exhortationem, quia absurda sit et quasi monstri similis copula rerum adeo inter se pugnantium. Nihilo enim magis coire haec possunt quam aqua cum igne. Summa huc redit: nisi velint omnia confundere, abstinendum esse ab impiorum pollutionibus. Atque hinc colligimus, etiam qui superstitiones ex animo non probant, simulatione tamen pollui, nisi palam et ingenue ab illis abhorreant. 15. Quis consensus Christo cum Belial? De etymologia vocabuli Belial ne inter Hebraeos quidem convenit: significatio tamen non est dubia. Nam Moses verbum aut cogitationem Belial pro impia et nefaria cogitatione posuit: et passim filii vel homines Belial vocantur scelerati ac prostitutae nequitiae. Inde factum est ut Paulus hic pro diabolo sceleratorum omnium capite usurpaverit. Nam a capitum similitudine mox delabitur ad membra : ac si diceret : Quemadmodum Christo irreconciliabile dissidium est cum Satana: ita etiam nos ab impiorum factione alienos esse oportet. Porro quod negat ullam Christiano portionem esse cum infideli, non intelligit de victu, vestitu, praediis, sole, aere, quemadmodum superius monui: sed de iis, quae propria sunt infidelium, a quibus nos Dominus segregavit. 16. Quae conventio templo Dei cum idolis ? Hactenus in genere vetuit ne fideles se copulent cum impiis: nunc declarat quorsum praecipue illis interdixerit talem copulam: nempe quia externam idololatriae professionem desierant inter peccata numerare. Hanc licentiam corripuerat, multisque verbis exagitaverat in superiore epistola. Verisimile Calvini opera. Vol. L.