5:81 LIBER I. CAPUT IX. X. nus Tiberius Nero Liviae Drusillae, quae postea Augusto nupsit, coniux. Nam ex ea Drusum genuit patrem Germanici: ex quo rursum Agrippina genita Neronis mater. Nec fuisse proprie abavum adoptivum facile percipitur. Est enim adoptatus a Claudio patruo suo magno, Drusi autem filio, qui privignus erat Augusti. Qua etiam ratione, ne per abusionem quidem, abnepos fuerit, sed pronepos. Uno tamen modo iure adoptionis sic vocari potest, quod Drusum privignum suum Neronis proavum [pag. 72] naturalem adoptavit. Tacitus lib. XIIL : Cum Nerone simul tertium iniit consulatum Valerius Messala, cuius proavum oratorem Corvinum divo Augusto abavo Neronis collegam in eo magistratu fuisse pauci iam senum meminerant. Hoc vero animadversione dignum, ab eodem Tacito lib. XIV. semel Augustum Neronis atavum dici in oratione Senecae ad Neronem, in oratione Neronis ad Senecam avum appellari, x^lciato connivente, et minutias quasdam interdum consectante. Cocceios] L. Cocceium intelligo, qui prius communis Octavio et Antonio amicus, autor fuerat conciliandi inter eos foederis. Dudlios] Lego Deillios, nullo exemplari suffragante, sed non levi coniectura Eumque Deillium esse interpretor, quem Messala Corvinus desertorem bellorum civilium vocabat: quia (ut ipse Seneca lib. I. Suasor. scribit) a Dolabella ad Cassium transierat, inita pactione ut Dolabellam occideret. Deinde a Cassio ad Antonium, novissime ab Antonio ad Augustum transfugerat. In quo loco Deillius sine controversia legitur. Eius quoque meminit Plutarchus in Vita Antonii: ubi tamen corrupte legitur Delius in vulgaribus codicibus. Totam cohortem primam interioris admissionis'] Quod officium inter aulica munia non postremae fuit dignitatis, quantum ego intelligo. Sunt enim isti admissionales, qui aditu in cubiculum principis prohibent quos volunt, et quos volunt admittunt. Lampridius in Alexandro: Salutaretur vero quasi unus de senatoribus, patente velo, admissionalibus remotis, aut solis iis qui ministri ad fores fuerant. Suetonius in Vespasiano: Trepidum eum interdicta causa sub Nerone, quaerentemque quidnam ageret, aut quo abiret, quidam ex officio admissionis simul expellens, Morboniam abire iusserat. Iis praeest magister admissionum, cuius meminit Ammianus Marcellinus libro XV. Eiusmodi fere eranfe et regibus Macedonum. Curtius libro VI.: Ceballinus ante vestibulum regiae (neque enim propius aditus ei patebat) constitit opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, quo introduceretur ad regem. Et libro VIII. dicit nobilissimos iuvenes Macedonum solere describi in eam cohortem, qui seminarium erant ducum, praefectorumque. Quod autem addit, interioris, epitheton facit ad emphasin. Tran- Calvint opera. fol. V.