44:81 81 CAPUT L 82 suisse a Cyro, sed regnasse illic Darium Medum. Atque inter scriptores de hac re non convenit: quoniam omnes tradunt Cyrum regnasse, nisi quod Xenophon dicit Cyaxarem fuisse semper primum, ita ut Cyrus quasi personam legati duntaxat sustinuerit. Sed Xenophon, ut satis cognoscunt homines praediti iudicio et exercitati in historiis, non scripsit historiam, sed mentitus est pro suo arbitrio hberrime: quia fingit Cyrum fuisse educatum apud avum maternum Astyagem. Atqui satis constat Astyagem fuisse bello devictum a Cyro: deinde dicit Cyrum duxisse uxorem satis longo spatio temporis ex quo capta fuerat Babylon : et oblatam quidem fuisse ab avunculo Cyaxare: sed non ausum fuisse illam ducere donec in Persidem rediisset, et pater eius Cambyses probaret tale matrimonium. Nugatur illic Xenophon et facit hoc iudicio. Neque enim propositum illi fuit historiam scribere. Est gravissimus scriptor, verum est: sed in hoc falluntur imperiti qui volunt colligere omnes mundi historias. Xenophon est gravissimus philosophus, sed non est gravissimus historicus: quia voluit data opera pro re gesta ficte narrare quod sibi commodum videbat. Fingit Cyrum mortuum fuisse in lecto suo: et dictat longum testamentum, et loquitur tanquam philosophus in umbra sua: scimus autem Cyrum mortuum fuisse in bello scvthico, et occisum a regina Tomyride quae ulta est mortem filii: et hoc satis notum est etiam pueris ipsis. Xenophon tamen, quia vult pingere imaginem perfecti principis, dicit Cyrum in lecto suo mortuum fuisse. Ergo non possumus ex Cyri paedia, quam scripsit Xenophon, colligere quid verum sit. Sed tamen si conferimus inter se historicos, reperiemus hoc fuisse proditum fere omnium consensu, Cyro filium fuisse Cambysem. Deinde quum hic fratrem minorem suspectum haberet, de eo interficiendo dedisse mandata: et utrumque mortuum fuisse sine masculis liberis: tandem fraude magorum detecta, filium Hystaspis fuisse tertium regem Persarum: Daniel Darium qui regnavit Babylone, vocat Medum. Est autem ille Cyaxares. Ego hoc facile admitto: sed regnavit precario, quia libenter Cyrus hunc honorem detulit. Et Cyrus etiam quamvis esset nepos Astyagis ex filia eius Mandane: tamen natus est patre non admodum nobili. Nam Astyages quum somniasset totam Asiam urina filiae suae coopertam esse, facile inductus fuit ut eam locaret nomini alienigenae. Quum igitur dedit eam Cambysi, voluit quasi in longinquam regionem abiicere, ut ne quis unquam haeres ex ea nasceretur, qui perveniret ad tantum imperium, ut magi interpretati fuerant. Cyrus ergo haud dubie tantum strenuitate sua adeptus est nomen et famam, neque ausus fuit initio sibi sumere nomen regis, sed passus est avunculum suum et eundem socerum pariter secum re- Calvini opera. Vol. XLIV.