19:81 81 1561 OCTOB. 82 (Ex autographo Cod. Gene v. 196, fol. 214.) Doctissimo ac verae pietatis studiosissimo viro D.D. Ioanni Calvino ecclesiae Christi Genevae custodi vigilantissimo domino et seniori observando. Deus noster qui magnus et misericors est inter caetera beneficia quae orbi terrarum assidue largitur hoc quoque unum non postremum praestitit, clarissime vir D. Ioannes Calvine, quum te virum tantum ad propagandam filii sui Domini nostri Iesu Christi ecclesiam excitavit. Quo nomine dum plurimae provinciae verbo divino spiritus sancti opera per te illustratae gratias habent Deo suo, non potest etiam haec nostra septentrionalis Lituania tui non meminisse in qua nunc tandem lux vera apparuit evangelii, quum Deus spiritu suo nos ad te delati2) eunuchum ad Philippum in arduis rebus reduxit. Ego unus, quum haec tanta Dei opera mecum reputo, penitus omnem ingratitudinem reiicio, tibi vero, optime praeceptor, hoc meo scripto, meam promptitudinem offero. Et gratias Deo primum per Christum ago, qui te nobis tam diu servat incolumem. Sim, precor, apud te parentem in eo numero in quo veros filios quos per evangelium genuisti reponis. Dabo ego operam omnem ut tuum beneficium non tantum mihi, qui alioqui tuum nomen nunquam deseram, sed omnibus hic commendetur. Vale, singulare orbis decus. Dominus Iesus consoletur te suo sancto spiritu et gubernet in aeternum. Vilnae 28. Octobris Anno Christi Domini 1561. in Lituania. Tuus Nicolaus Vendrogovius ecclesiae Christi quae Vilnae et minister. 3590. L'EGLISE DE ROQUEFORT A CALVIN. Plusieurs eglises de la Guienne auraient besoin de pasteurs. Mesures proposees pour utiliser le ministre qui y est et qui demande a quitter', et pour en avoir dHautres. Quum ille Geneva redux a Petro de Goniadz Wengroviae in Podlachia ministro edoctus ad Antitrinitarismum declinasset, et Wilnae baptismum infantum oppugnare incepisset, ipse fortiter restitit et Gzechovium coegit Wilna relicta in Cuiaviam se recipere ubi placita sua libere propagavit. CLubien. 176; Lukasz&wicz, Gesch. d. res. K. in Litthauen 1848. L 18. II. 96.) 2) delatos? Calvini opera. Vol. XIX.