15:81 SI 1554 MART. 82 plions vous tenir en sa saincte garde, vous gouverner par son Esprit, et vous augmenter en tout bien, apres nous estre recommandez a vos bonnes prierez. De Geneve, ce 13 de mars 1554. Soubzscripte voz treschiers freres en nostre Seigneur. Les Ministres de leglise de Geneve. 1930. . LASCUS CALVINO. Iam tandem ad scribendas literas se accingere potest quum post varios casus et tot discrimina rerum sedes ipsi fata quietas ostendisse videantur. Multum interea vexatus a Lutheranis fuit inter quos Westphalum notat, peculiari refutatione dignissimum. (Ex autographo Cod. Paris. Dupuy 268, fol. 34.) Viro sanctissimo et summa eruditione praedito D. Ioanni Calvino pastori ac doctori in ecclesia Genevensi vigilantissimo fratri et praeceptori observando. Vix credas, vir sanctissime, quantopere cupiveriro ab eo tempore quo Angliam reliqui1) ad te scribere. Ut enim certus sum magno tibi dolori fuisse ecclesiarum illic nostrarum dissipationem totiusque adeo religionis mutationem, ita non dubito magno tibi etiam solatio fuisse futurum, si a nobis aliquid interea literarum accepisses. Sed tu ipse facile intelligis ex iis locis in quibus interea versati sumus, nempe Norwegia et Dania, in istiusmodi praesertim dissipatione neminem nos habere potuisse, per quem certo aliquid tibi significare possemus. Ac ne nunc quidem facere id potuissem si non se mihi optimus hic frater et dominus noster commodum obtulisset.2) Non attinet autem multa de illo scribere, nam tibi notum esse credimus. Sed aegre hic illo alioqui carebimus in nova Gallicae ecclesiae plantatione quam hic apud Principem nostram3) impetravimus, etiamsi multos adversarios hac in parte haberemus,4) Quaenam vero ratio Danici nostri itineris fuerit, utque a Rege illo excepti 1930.1) mense Sept. 1553. 2) Fortasse concionatorum aliquis, verum neque Per u- -.celius qui Vesaliam ae contulerat, neque Pollanus quem Calvino notissimum fuisse ignorare non poterat Vide ad N. 1653. 3) Annam, Frisiae orientalis comitissam. 4) Inter alios Forstium et Lemsium ministros, prae- - sertim hunc, Nordenae pastorem, qui iam antea contra Las- - cum disputaverat. Calvini opera. Vol XV.