11:81 1540 SEPTEMB. 67 sunt inventae et 23 Capitonis in Hexaemeron. Quod superest nescio qua ratione istuc mittam, neque navigio, neque curru, quum omnes in vindemiis occupentur. Qui advcxit huc vas, petit libras quinque: sunt capitati quinque Sabaudiei. Nondum persolvi. Quaeso te ac Claudium, diligenter omnes admoneatis ne perditissimis nebulonibus fidem habeant, siquidem, ut hodie intellexi, quam plurimi se venditant passim quod hinc per nos ad Gallos sint missi, diuque nobiscum egerint, nosque idem sentire audent affirmare: quibus obviandum est, nam plurimos perdant. Tossanus queritur de ministris quod pauci sint et nulli mittantur, iieceperas ie missurum pium fratrem. Mirum quod non feceris. Cura, quaeso, diligenter ut habeat istum, si plures iam non possit. Scribit et fratres valde periclitari qui capti fuere. Nescio an praeter alias causas senatus iste posset intercedere4) detentioni ipsorum, quod istic dederint operam literis, praecipue is qui egit cum Iacobo. Vide, quaeso, qua via succurri possit, et omnia tentato. Heri Michaelem invisi. Valet iam melius, sed non potest adhuc suo fungi munere. Tamen cogitur supra vires in vindemiis his oeconomum agere. Is te salutat, salutant et omnes fratres, ac tecum salvos cupimus omnes, Capitonem, Bucerum, Bedrotuni, Claudium. Nolo praeterire coniugem tuam insalutatam, cum fratre ac Philippo. Nefas putarem non salutasse domicellam Catharinam et filium istius. -Vale bene. Neocomi 6. Septembris 1540. Farellus tuus totus. Mutilata fuit epistola ad nescio quid obsignandum, ut temere fit, quumque non vacaret iterum scribere, sic fuit missa. Malo chartam quam cor non integrum. 237. LIBERTETUS FARELLO. Nunciat Genevenses iam serio de revocando Calvino deliberasse, et exponit rationem quam sequuti tam Bernensium quam Argentoratensium consensum obtinere sperant. (Ex autographo Bibi. Genevensis. God. Illa, fol. 213.) 4) Sic restituimus quod praebet autographon: interdecere. Calvini opera. Vol. XI.