9:800 hamum renovavit, quod in ipsius semine benedicendae essent omnes gentes. Sic nempe praenunciabatur idem Christus exoriturus ex Abrahamo, a cuius benedictione ad universas gentes sanctificatio emanaret. Sic cum Isaaco egit Dominus. Sic continuis saeculis eadem promissio ex ore prophetarum apud Israelitas audita, repetita, confirmata est. Quod ut certius esset, et iam quasi oculis subiiceretur^ ipsas usque nascituri Christi peculiares notas: matrem videlicet, locum, tempus, mortem ipsius ac resur* rection is gloriam, regnum mox sequuturum, et quae spes inde piorum exsistere deberet, Dominus ipse praesignavit. Nam de matre quidem eademque virgine exstabat insignis ille locus apud Isaiam: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabis nomen eius Immanuel. Apud Mosen vero tempus a Iacobo ipso animam agente notatum diserte fuerat: Non auferetur sceptrum de Iuda, neque dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est: et ipse erit exspeetatio gentium. Hoc autem re ipsa constitit sub illud tempus, quo natus est Dominus. Iam enim triginta septem anni circiter elapsi erant, ex quo Iudaeis mero illo ac supremo imperio spoliatis, Romani Herodem Idumaeum ex patre, ex matre Arabem regem constituerant : quum nunquam prius antea res Iudaeorum ita concidissent, quin, si ex sua gente regem non haberent, ex eadem tamen praefectos saltem ac rectores et consiliarios quosdam retinerent. Apud Danielem vero tempus idem nascituri Christi post certas hebdomadum periodos dispunctum exstabat. Natalis locus etiam apud Michaeam aperte signatus erat his verbis: Et tu Bethlehem Ephrata, minima non es in millibus Iuda, ex te enim egredietur qui dominabitur in Israele, et exitus ipsius a diebus aeternis. Passiones autem et quidquid nostro nomine, ut perfectum mediatorem praestaret, Dominus ipse subiturus erat, Isaias et Zacharias aperte et indubitate praedixerant: iidemque cum Ieremia luculenti testes exstiterant tam gloriosae ipsius resurrectionis, quam venturi regni, et salutis omnibus piis afferendae. Atque illa tot testimonia et denunciationes sanctorum Dei hominum, fulcra demum et statumina fidei patrum exstiterunt: sic ipsi erexerunt et confirmarunt se ipsos, ac quodammodo paverunt certissima illa spe atque exspectatione tantae redemptionis, a Domino tempore suo exhibendae. Unde etiam prae summo illo desiderii ardore, plerique iam olim reges et prophetae contentis oculis diem illum sibi praesentem adesse expetiverant,