44:80 CAPUT I. 1. Anno secundo Darii regis, mense sexto, die primo mensis datus fuit sermo Iehovae in manum Chaggai prophetae ad Zerubbabel filium Sealtiel ducem Iehudah et ad Iehosuah filium Iehosadah sacerdotem magnum, dicendo: Hic designat propheta et annum et mensem et diem, quo coepit pigritiem vel ignaviam populi mandato Dei coarguere: quia scilicet quisque studebat domesticis suis rationibus, interea nulla erat templi aedificandi ratio. Dicit igitur hoc factum esse anno secundo Darii regis. Variant interpretes in tempore : quia inter ipsos non satis convenit a quo die, vel anno captivitas babylonica inceperit: quia volunt quidam exordium 70 annorum sumi a clade, quae sub Iechonia contigit ante urbis vastationem et ruinam templi. Tamen probabile est, fluxisse multum temporis antequam coeperit munus propheticum aggredi Haggaeus: quia Babylon capta fuit viginti annis, aut paulo plus ante mortem regis Cyri: successit filius Cambyses, qui regnavit octo annis. Tertius fuit Darius filius Hystaspis, quem Iudaei volunt esse filium Assueri ex Hester: sed commentis eorum nulla est adhibenda fides, quia tantum impudentia valent ubi agitur de rebus incognitis. Volunt enim asserere quidquid venit illis vel in cerebrum vel in buccam: et ita fabulantur sine aliquo colore ut plurimum. Sufficiat nobis tenere, hunc esse Darium filium Hystaspis, qui successit Cambysi (nam septem menses magorum omitto, quia sicuti fallacia obrepserant, ita paulo post deleti sunt:) ac probabile est Cambysem, qui primogenitus fuit Cyri filius, caruisse masculo haerede. Unde factum est, ut occiso eius fratre procerum consensu, regnum ad hunc Darium pervenerit. Fuisse igitur hunc tertium Persarum regem colligere licet ex historiis. Daniel quinto capite dicit urbem Babel captam