30:80 Deus non laxavit habenas populo ut crudelius et immanius saeviret in hostes, et malum malo pensaret: sed tamen hanc illi vindictam commisit, ut cuivis appareat quam ecclesiae salus sit ipsi cara et pretiosa. Quare non debet nobis insolens videri haec Dei sententia de Amalecitis perdendis et internecione una delendis. Sed alia hic oritur quaestio, quomodo Deus post tam longum temporis intervallum Amalecitas una internecione, et quidem ipsas mulieres cum infantibus deleri iubeat. Nam primum nullus dum eorum qui tum vivebant natus erat, quum in itinere populus Israeliticus impetum illorum sustinuit: sed contra qui adversus Deum et ecclesiam ipsius ausi tum impetum facere fuerant, partim occubuerant, partim fuga sibi salutem quaesiverant. Et quidquid sit conspirationis istius autores puniri amplius non poterant: ac proinde iam internecione deleri iubentur qui nondum tum temporis in vivis erant. Sed quid de mulieribus dicemus, quibus plerumque in bello parci solet: quid de infantibus adhuc a matrum uberibus pendentibus? Nam nominatim pueros lactantes interfici iubere hoc loco Dominum videmus. Sane nullum hic teneri modum forte quis dixerit, et summam istam esse crudelitatem et inauditam immanitatem. Sed tanto magis hac in parte nobis cavendum est, et nostrae curiositati habenae iniiciendae, ne in Dei iudicia curiosius inquiramus. Nam quae esset, obsecro, dementia, Dei iudicia et facta nostrae opinioni et imaginationi subiicere, et de ipsius iudiciis ex nostro sensu ferre sententiam ? Nae Dei sapientia est immutabilis: quemadmodum et immota ipsius veritas, virtus et iustitia: quae omnia sunt nobis incomprehensibilia : quis ergo furor esset ad nostrum captum et mensuram illa velle exigere? Profecto non secus faciunt istiusmodi homines, quam si se lunam dentibus velle apprehendere iactarent, quod summae esset insaniae testimonium. Quantus enim furor esset solem ipsum velle pallio vel manica comprehendere? Atqui Deum suis sensibus subiicientes, et eius facta ad sui captus normam exigentes, non aliud faciunt quam si montes omnes, coelumque ac terram ipsam manu sua comprehendere conarentur. Quod si quis aggrediatur, annon merito furiosus et insanus habebitur? Quamobrem eo maiore studio enitendum, ut intra modestiae terminos contineamur: ut cum omni sobrietate et reverentia Dei iudicia quae longe nostrum captum superant adoremus et veneremur. Verum quoniam importuni quidam homines diabolica quadam arrogantia adversus Deum insurgunt, et veluti cornua tollunt, agedum ut os illis occludatur et plane contundantur, divina ista iudicia ex quadam similitudine ab hominibus ducta expendamus. Si quis nocentem hominem caedi tamen nolit, neque ad mortem rapi, etiamsi a iudice sit capitali supplicio addictus, nonne