19:80 Fidelibus Christi servis pastoribus et ministris ecclesiae Genevensis. Genevae. Etsi quod hoc tempore ad vos scriberemus singulare nihil erat, ornatissimi viri, occasionem tamen nacti eam praetermittere noluimus. Intellexisse vos iam arbitramur, locum nobis in urbe habendis concionibus designatum et concessum, qui parietibus undique cinctus tecto suo propediem vestietur. Iter hac fecerunt Dillerus et Boquinus2) a Palatino, Iacobus Andreae cum duobus aliis a Wirtembergico missi, quum hac de re Navarrae rex, ut intelleximus, per virum nobilem eos sollicitasset. Superioribus literis consilium vestrum expetiveramus super baptismo administrato ab homine privato. Non dubitamus baptismum huiusmodi pro nihilo habendum esse: sed circumstantiam temporum ponderamus. Veremur enim ne, si aut ab obstetrice aut privato quovis homine baptizatum infantem ad legitimam administrationem revocemus, multorum hoc nostro facto vulneremus conscientias, qui quum non aliter baptizati fuerint in dubium vocabunt suum baptismum. Etenim in papatu, etiamsi infantes hoc modo baptizati ad baptismum deferantur, non tamen rursus eos baptizat sacrificulus, sed tantum sordibus suis conspurcat. Iudicium vestrum exspectamus. Magistratus pars altera ecclesiae nostrae iuncta est, ac propediem sequuturos plerosque ex reliquis speramus. Si quid de eius reformatione ac christiana constitutione ad nos perscribere non gravaremini, gratissimum nobis id esset. Neque enim urgere audemus quod variis occupationibus districtos vos esse non ignoremus, Dominus vos spiritu suo protegat ecclesiaeque suae diu servet incolumes. Metis 26. Octob. 1561. Vobis addictissimi Petrus Colonius Ioannes Taffinus. 3589* VENDROGOVIUS ') CALVINO. Gratitudinem et observantiam erga magistrum effuse testatur. 2) N. 3579. 3589. 1) Nicolaus Wcndrogowski Czechowicii collega in ecclesia Wilnensi, fervidus et firmus Calvinismi fuit vexillifer