55:8 8 quod qui eo fungitur, Aaronem et reliquos omnes ex genere levitico, honore superet. Quorum omnium adumbratam fuisse imaginem in persona Melchisedec ostendit. Quo autem certius abrogatas esse legis caeremonias probet, in alium finem institutas una cum tabernaculo fuisse commemorat: nempe ut coelesti prototypo servirent. Unde sequitur, non esse in illis manendum: nisi velimus contempta meta in medio viae desidere. Ad hoo Ieremiae locum adducit, ubi promittitur novum testamentum, quod nihil aliud est quam veteris correctio. Unde sequitur, infirmum illud fuisse et caducum. Postea de similitudine congruentiaque umbrarum et veritatis in Christo exhibitae disputans, concludit, unico Christi sacrificio abrogatos fuisse ritus omnes a Mose institutos: quia perpetua sit huius sacrificii efficacia, et in eo non modo absoluta sit novi testamenti sanctio, sed verum et spirituale complementum externi illius sacerdotii, quod sub lege viguit. Doctrinae rursus exhortationem annectit instar stimuli : ut impedimentis omnibus valere iussis, Christum quadecet reverentia excipiant. Tot patrum exempla, quae recenset capite undecimo, mihi videntur in hunc finem esse adducta, ut agnoscerent Iudaei, si a Mose traducti essent ad Christum, adeo se a sanctis patribus non discedere, ut hac maxime in re illis coniuncti forent. Nam si praecipua in illis virtus fuit fides, radixque omnium virtutum : sequitur, hanc esse praecipue qua censeantur Abrahae et prophetarum filii. Contra, degeneres esse omnes qui patrum fidem non sequuntur. Hoc ad evangelii commendationem non parum valet, quod nobis in eo cum universa quae ab initio mundi fuit ecclesia consensus est ac societas. Duo quae supersunt capita, varias formandae vitae praeceptiones continet, de spe, de tolerantia crucis, de perseverantia, de gratitudine erga Deum, de obedientia, de misericordia et caritatis officiis^ de castitate, et similibus. Demum epistolam precatione claudit: nisi quod spem illis facit adventus sui.