52:8 8 senioribus qui constituebantur ad mores regendos Sed quoniam usitatius est in priore sensu apud Paulum: potius intelligo oeconomos, qui distribuendis eleemosynis et recipiendis praeerant Reliqua pete ex superioribus commentariis. 3. Gratias ago. Incipit a gratulatione ob duas causas, ut hoo argumento suam erga Philippenses dilectionem probet: deinde nt praeterita laudando, in posterum quoque ad pergendum eosdem hortetur. Alterum etiam amoris sui signum ponit sollicitudinem, quam exserebat in precationibus. Notandum autem quod quoties de rebus laetis facit mentionem, protinus in gratiarum actionem erumpit. Quae consuetudo nobis quoque familiaris esse debebat. Notandum simul quibus de rebus agat Deo gratias, nempe de communicatione Philippensium in evangelium Christi. Inde enim sequitur, Dei gratiae acceptam ferri debere. Quum dicit in omni memoria vestri, hoc significat, Quoties vestri recordor, ete. 4. Semper in omni precatione. Sic connecte verba: Semper faciens pro vobis omnibus precationem in omni mea precatione. Nam quemadmodum prius dixerat, ipsorum recordationem sibi materiam esse gaudii: ita nuno subiungit, sibi venire ipsos in mentem quoties precatur. Postea addit, se cum gaudio pro illis precationem facere. Gaudium ad praeteritum tempus refertur, precatio ad futurum. Qaudebat enim felicibus initiis, perfectionem vero optabat. Ita semper acceptis Dei beneficiis gaudere nos decet: ut quae nobis adhuc desunt, ab ipso petere meminerimus. 5. Super communicatione. Nunc omisso altero membro, quale sit suum gaudium commemorat: nempe quod in evangelii communicationem pervenerant: hoc est, participes facti erant evangelii: quod fide scilicet fieri notum est. Nihil enim ad nos evangelium, ut eo potiamur, donec fide a nobis receptum fuerit. Quanquam nomen communicationis ad communem sanctorum societatem referri potest, acsi diceret, aggregatos fuisse omnibus Dei filiis in evangelii fidem. Porro quum dicit a primo die, promptitudinem eorum laudat, quod statim se dociles praebuerint simulatque proposita illis fuit doctrina Particula hucusque notat perseverantiam. Scimus