50:8 8 superioris. Ac eos quidem laudat, quod bene coeperint: sed ne studii fervor tempore (ut fit) refrigescat, multis argumentis confirmat ipsos, ut constanter pergant in cursu instituto. A decimo capite se suumque apostolatum a calumniis vendicare incipit, quibus ipsum vexabant improbi. Ac primo quidem se iis armis, quae ad exercendam Christi militiam requiruntur, egregie instructum esse ostendit. Deinde gravitatem, quam usurpaverat in epistola priore, bonae conscientiae fiducia suffultam asserit: seque praesentem non minus virtutis habere in operibus quam absens gravitatis in verbis ostendat. Postremo se cum illis conferendo, quam inaniter exsultent, arguit. Undecimo capite Corinthios a pravis studiis, quibus fuerant corrupti, revocat: admonens, nihil esse periculosius quam ab evangelii simplicitate abduci. Quod autem vilescere nonnihil apud eos coeperat, alii autem maiori favore excipiebantur: id contingere non sua culpa, sed eorum fastu aut delitiis arguit: quod alii nihil illis melius nec praestantius attulissent: ipse autem non alia causa illis esset contemptibilis, nisi quia se non venditaret elegantia sermonis: aut quia voluntaria submissione, eorum infirmitati indulgens, iure suo cessisset. Quae ironia obliquam ingratitudinis exprobrationem continet. Cuius enim aequitatis erat, ideo minoris eum facere quod se illis accommodasset? Testatur tamen se non ideo abstinuisse stipendio sibi debito, quod minus amaret Corinthios : sed ne qua in re superiores essent pseudoapostoli, quos videbat hoc artificio insidias struere. Postquam iniquum malignumque Corinthiorum iudicium reprehendit, effertur pia gloriatione, commemorans quam magnifice iactare se possit, si libeat: praefatus tamen se ineptum esse in praedicandis suis laudibus, eorum causa. Tandem quasi manum sibi in medio cursu iniiciens, dicit summum gloriationis suae caput esse illam humilitatem, quae despiciebatur a superbis: se enim admonitum esse a Domino, ne alibi quam in suis infirmitatibus gloriaretur. Circa finem duodecimi capitis iterum cum ipsis expostulat, quod sibi necessitatem ita ineptiendi iniiciant, dum se addicunt ambitiosis hominibus, per quos a Christo alienantur. Adhaec vehementius insurgit in eos qui pervicaciter ferociebant adversus eum, addentes prioribus flagitiis hanc resistendi impudentiam. Capite decimotertio denuntians talibus severiorem vindictam, hortatur in genere omnes ut suum apostolatum agnoscant, id facturi scilicet suo bono: quum illis perniciosum sit despicere quem experti fuerant certum fidelemque Domini legatum.