5:8 Nam Brutus et eius aequales nobis exciderunt. Id ipsum experientur, qui bonas horas in eius lectione collocabunt, ex qua fructum referent simul ac voluptatem. Futurum in meam fidem iecipio, ut nullum impensae operae poeniteat, duntaxat qui natus non sit Musis adversantibus et Grratiis. Tibi vero, illustrissime Claudi, has hominis dotes splendide praedicare nihil opus fuerit: per te ipse magis sapis, quam ut monitorem desideres. Habes intus ac domi (ut dicitur) vividum illud ac liberale ingenium, iudicium acre et repositum, memoriam uberem, et minime fluxam: quibus accedit copiosa in studiis nostris exercitatio. His, ut ita loquar, consultoribus fretus, facile poteris discernere quid distent aera lupinis, et quam bona pars latinae linguae constet in Seneca. Commentarios nostros, qui in fidem se tuam conferunt, non aliter accipies, ac frugum nostrarum primitias, quae tibi iure meritoque consecrantur atque nuncupantur: non ideo solum, quia me tibi totum meaque omnia debeo, verum etiam magis quod domi vestrae puer educatus, iisdem tecum studiis initiatus, primam vitae er literarum disciplinam familiae vestrae nobilissimae acceptam refero. Neque vero hic magnopere contendam quo meam tibi industriam approbare possim, quam, ut ferebat benevolentia erga me tua singularis, iamdiu benigne amplexus es. Ab aliis lectoribus utcunque animadversa fuerit, etsi non omnium puncta ferre contigerit, ab aequissimo tamen quoque arbitratore non pessimam habitum iri mihi gratiam plane confido. Nam quum in tanta ingeniorum varietate omnibus velle obsequi, difficile, fortasse etiam improbum esset, quod reliquum erat mihi proposui, ut optimis me accommodarem. Id quam prospere cesserit, alii viderint, quando de me ipse sine arrogantiae specie magnificentius spondere non ausim. Vale. Parisiis, pridie Nonas Apriles, anno salutis nostrae 1532.