49:8 8 Servus Iesu, ete. His titulis se insignit, quo doctrinae autoritatem conciliet. Idque facit bifariam: primo, dum vocationem suam in apostolatum asserit: deinde ubi eam ab ecclesia romana non alienam docet. Utrumque enim magni referebat, ut Dei vocatione apostolus haberetur, ut sciretur ecclesiae quoque romanae destinatus. Ministrum ergo Christi, et ad munus apostoli vocatum se dicit: quo significet, non temere se illuc irrupisse. Continuo post1) selectum se dicit: quo melius confirmet, non se quemlibet esse ex populo, sed eximium Domini apostolum. Quo etiam sensu2) a genere ad speciem inferiorem prius descenderat3) : quandoquidem apostolatus ministerii est species. Nam4) quisquis docendi munus sustinet, inter Christi servos censetur: sed apostoli gradu honoris inter alios omnes longe excellunt. Selectio autem ista quam deinde5) commemorat, finem simul et usum apostolatus exprimit. Voluit enim breviter indicare quorsum vocatus ad istam functionem foret. Ergo quod se praedicat servum Christi, hoc habuit cum universis doctoribus commune. Apostoli titulum sibi vendicando aliis se anteponit : sed quia nihil autoritatis meretur qui sponte se ingeret, se a Deo institutum admonet. Ita sensus erit: Paulum esse Christi ministrum, nec quemlibet, sed apostolum, idque Dei vocatione, non temerario conatu. Tum sequitur clarior explicatio muneris apostolici, nempe quod ordinatus sit in evangelii praeconium. Neque enim iis assentior, qui eam de qua loquitur vocationem ad aeternam Dei electionem referunt: segregationem intelligunt, vel illam ab utero matris, de qua meminit ad Galatas (1,15), vel qua gentibus esse destinatum refert Lucas. Simpliciter enim se Deum habere autorem gloriatur, ne quis eum privata audacia sibi honorem sumere putet. Hic observandum, non omnes esse verbi ministerio idoneos, in quo requiritur specialis vocatio. Imo eis, qui sibi maxime idonei videntur, curandum ne sine vocatione se proripiant. Porro qualis sit apostolorum vocatio, qualis episcoporum, alibi videbitur. Notandum etiam, 1 Quum. 2 Et simul. 3 descendit: apostolus enim* 4 Quia. 5 continuo post.