44:8 quum viderent legalem cultum sibi esse redditum^ malebant tamen in sordibus suis manere defixi quam redire ad Deum, quamvis data illis esset libertas: deinde pius ille rex manum porrigeret. Quantum attinet ad nomen DHDD, sic vocati sunt vel cultores Baal, vel certum aliquod hominum genus, quales hodie sunt monachi. Nam D^DO putant vocatos fuisse quidam a nigredine, quod induti essent pullis vestibus. Alii autem ab ardore, quia insaniebant post suas superstitiones: vel quia etiam notati erant stigmatibus in fronte: vel quia venditabant zeli sui ardorem simplioibus, quemadmodum fieri solet. Ponitur etiam hoc nomen 2. Reg. cap. 2& in historia Iosiae. Dicit enim illic quisquis fuerit autor libri, sublatos fuisse DHDD una cum aliis sordibus superstitionum. Et quia Sophonias coniungit illis sacerdotes, probabile est fuisse quosdam similes monachis qui scilicet non offerrent ipsi sacrificia, sed qui essent tanquam aeditui, et qui susciperent vota et preces totius populi nomine. Nam quod alii putant sic vocatos, quia adolerent incensum, mihi non probatur: fuissent enim tunc sacerdotes. Sed propheta hic distinguit eos a sacerdotibus. Ergo fuerunt secundi post sacrificos, et medii inter illos et populum: quemadmodum hodie monachi et eremitae suam sanctimoniam venditant stultis hominibus. Tales igitur erant illi Chamarim. Quum autem Iosias hoc consequi flon potuerit, ut statim purgaret terram illis inquinamentis, ne miremur si hodie non statim possimus tollere superstitiones e mundo. Sed interim pergamus semper in nostro cursu. Qui praediti sunt autoritate, et gestant gladium, hoc est, omnes magistratus, eo diligentius incumbant in suas partes ubi vident tam difficile et longum certamen esse cum idololatriae monstris. Ministri etiam ferventer clamitent contra idololatriam et contra omnes impios ritus, et non desistant: utcunque non promoveant quantum esset optandum, tamen sequantur exemplum Iosiae. Quod si Deus interim e coelo fulminet, tamen non frangantur, sed potius agnoscant illi probari suam operam, et interea non dubitent se fore salvos : etiamsi pereundum sit omnibus, tamen pietatem ipsorum non fore irritam: neque posse frustrari sua mercede coram Deo. Sic ergo animare se debent omnes Dei servi quisque pro modo et ratione suae vocationis, ubi certandum est cum superstitionibus et cum aliis omnibus corruptelis, quae vitiant et adulterant purum Dei cultum. 5. Et super eos qui adorant super tecta militiam coelorum, et eos qui adorant, et iurant per Iehovam^ et iurant per regem suum. Prosequitur Sophonias sententiam proximi versus, quem heri exposuimus. Quia enim magna para 7 S