39:8 atrium custodiae, loquutum fuisse cum eo, sicuti Deus praedixerat. Quantum ad clausulam versus pertinet, videri posset absurdum quod dicit propheta se tunc agnovisse hunc sermonem manare a Deo. Nam si prius dubitabat, ubi certitudo spiritus prophetici? iam acceperat visionem. Debuit amplecti quod sciebat divinitus sibi esse praedictum, idque absque ulla dubitatione. Apparet autem fuisse suspensum et perplexum. Ergo videtur hoc signum fuisse incredulitatis, quod non adhibuit plenam et solidam fidem Deo, neque persuasus fuit de oraculo coelesti, donec re ipsa vidit hoc totum esse completum. Sed distinguere convenit inter scientiam, qua praeditus fuit ex revelatione spiritus, et scientiam experimentalem, ut loquuntur. Propheta igitur non tunc primum didicit loquutum fuisse Deum, sed confirmatus fuit in fidei suae certitudine: et in ea re nulla est absurditas. Neque enim quidquam decedit ex fide et autoritate verbi Dei dum usus ipse et experientia nos confirmat, et Deus etiam saepe hoc modo consulit suorum infirmitati. Ieremias ergo recubuit in Dei oraculum, et absque controversia persuasus fuit se divinitus fuisse edoctum de emendo agro. Sed quum paulo post venit Chanameel ad ipsum, effectus ipse fuit quasi obsignatio visionis. Ergo magis ac magis sancita fuit in corde prophetae Dei veritas. Haec est, quemadmodum dixi, experimentalis notitia, quae nihil detrahit verbi fidei: sed potius remedium est ac solatium humanae infirmitatis. Hoc sensu dicit se tunc cognovisse: et ita voluit etiam fidem facere vaticinii apud alios. Nam quum fideles visionem conferrent cum ipso effectu, non parum valuit hic consensus et haec melodia, ut ita loquar, ad confirmandam eorum fidem, quum ab una parte audirent Deum fuisse loquutum, deinde scirent completum re ipsa fuisse quod propheta edoctus fuerat. Postea adiungit se emisse agrum a filio patrui sui Chanameel) qui erat in Anathoth, in terra Beniamin. Nihil est in verbis supervacuum. Tametsi enim de iocis satis vulgo notis loquitur propheta, respicere tamen oportet ad tempus emptionis, nam terra Beniamin erat sub hostium potestate: redacti fuerant Iudaei in tales angustias, ut non essent tuti Ierosolymae. Anathoth autem erat vicus, quemadmodum satis notum est, expositus libidini hostium, et cesserat primo adventu in praedam. Fuit igitur stultum emere agrum in vico illo qui iam transierat sub hostium potestatem. Addit, In terra Beniamin, quae contigua erat finibus Iehudah: sed deserta erat ab indigenis, et omnes confugerant Ierosolymam. Quum igitur terra Beniamin iam nullum haberet incolam, fuit hoc minime consentaneum, ut propheta etiam exiguam pecuniae summam numeraret pro agro illo. Quaeritur autem quomodo vendiderit agrum Chanameel qui erat ex or- 7 8