37:8 quo tempore emersit tristis et squalida ecclesia, deformitas deserto fuit similior quam exsilium babylonicum. Sed voluit Deus apertam in deserto, ubi docuit Ioannes, figuram et effigiem exstare miserae dissipationis, qua totus ecclesiae decor inversus et prope deletus erat. Vere ergo quod hic metaphorice dicitur a propheta, tunc impletum fuit: quia Ioannes in rebus maxime confusis et perditis extulit laetitiae signum. Verum quidem est, eandem vocem editam prius fuisse a Daniele, Zacharia et reliquis: sed quo propior instabat redemptio, efficacius de ea potuit disserere Ioannes: sicuti etiam Christum digito ostendit. Caeterum quia in crasso populo et fere stupefacto paucos tangebat serius dissipationis suae dolor, solitudinem quaesivit Ioannes, ut ipso loci intuitu parum attentos expergefaceret ad spem et desiderium promissae liberationis. Quod vero se prophetam esse negat, ex fine vocationis et doctrinae summa pendet: quia missus non erat ut seorsum fungeretur continuo aliquo munere, sed ut Christo magistro ac Domino audientiam tanquam apparitor faceret. Iam quod de impedimentis tollendis hic dicitur, non inscite ad singulos transfert, nempe quia naturae nostrae pravitas, flexuosi mentis anfractus, et cordis contumacia viam Domino praecludunt, ut vera sui abnegatione se comparent ad praestandum obsequium. 4. (Omnis vallis.) Confirmat ac declarat proximam sententiam. Ostendit enim nullas difficultates Domino obstare posse quo minus liberet ecclesiam suam ac restituat, quum ei visum fuerit. Verba haec per modum imperativum commode reddi possent, ut uno contextu iubeat Deus per suos prophetas viam sibi aptari et aequari: sed in re ipsa parum est discriminis. Sufficiat tenere prophetae consilium: Quamvis multae et arduae difficultates sese obiiciant ad salutem ecclesiae arcendam, manum tamen Dei superiorem fore et victricem. Simul notandum est, semper multa impedimenta occurrere, quoties saluti nostrae consulit Deus, vel afflictis vult succurrere, quibus tamen magis illustratur eius gloria. Nos vero nihil iacturae facimus. Nam admirabilem eius potentiam eo magis conspicimus, quum nullae hominum vires aut conatus aut machinationes obsistere possunt, quo minus ad metam suam pertingat. Per montes enim et praerupta loca sic deducit suos, ac si plana omnino via esset. Nec vero dubium est quin montium et collium nomine propheta cuiusvis generis obstacula figurate intelligat. Omnia enim molitur Satan, ut salutem nostram impediat. Ergo ubi ad spiritualem redemptionem venitur, his verbis interiora simul atque exteriora impedimenta comprehendi certum est: cupiditates et pravos affectus, ambitionem, stultam confidentiam, impatientiam, quibus mirum in modum retardamur, sed ea omnia Dominus abrum-