25:8 maledictiones quasi ancxQo Porro cur Deus posteros Simeon, Levi, Iuda, Issachar, Ioseph, et Beniamin, benedictionis praecones esse maluerit quam alios, nescire me fateor. Nam quod Hebraei eos qui progeniti erant ex liberis matribus putant in splendidiore gradu dignitatis locatos, infirmum est: quum tribus Ruben primogeniti filii, aliis qui ab ancillis originem ducebant coniuncta fuerit. Nisi forte dicamus posteros Ruben per ignominiam fuisse relatos in secundam classem: sed quia tam maledictiones quam benedictiones totius populi nomine proferebantur, in ea re non multum est momenti. Nam si ad testandum mutuum consensum facta fuit haec partitio, perinde valuit ac si ultro citroque omnes partes concinerent maledictos esse legis transgressores, benedictos vero qui eam servabant. Ideoque cur in munere communi alios aliis Deus praetulerit, non sum valde curiosus Alibi Moses narrabit, tribus quae hic separantur simul fuisse coniunctas. Probabilis forte coniectura esset, Deum quem non latebat ubi futura esset cuiusque tribus haereditas, in ea statione singulas locasse, quae futurae sorti responderet. Caeterum quo plus gravitatis haberet sanctio, Levitas Deus aliis verbis praeire voluit, ac si loqueretur ipse e coelo. Nam quum legi promulgandae essent praefecti, sicuti fideliter ipsos recitare oportuit quod Deus ore suo dictaverat, ita maiore attentione et reverentia fuerunt auditi. 15. Maledictus. Hinc apparet dimidiam partem reticeri a Mose: quia benedictionum nulla fit mentio, quae tamen priorem gradum tenebant. Forte oblique perstringere voluit spiritus populi malitiam, qua factum est ut liber non esset ad canenda benedictionum elogia. Nam quum deberent sibi promissam mercedem alacriter amplecti: hoc honore ipsos privavit sua impietas, nec aliud fuit residuum quam ut suas iniquitates iustae poenae subiicerent. Interea dubium non est, ex maledictionum forma quae hic legitur fuisse illis ostensum qualis servanda esset benedicendi ratio. Nam ubi contra transgressores iudicium suum pronunciat Deus, inde elicitur, veris eius cultoribus, si qui legem impleant, spem beatitudinis esse repositam. Ad haec in catalogo maledictionum qui hic refertur, notanda est synecdoche: contra blasphemos, periuros, sabbathi violatores, maledicos et adulteros nulla edicitur seorsum peculiaris maledictio. Apparet igitur quasdam criminum species, quae summa abominatione dignae erant, fuisse delectas, ut inde populus disceret transgressionem in quocunque legis capite non fore impunitam. Nam de sculptilibus loquendo, haud dubie Dei cultum ab omnibus corruptelis asserit. Atque ita extenditur haec maledictio ad quamlibet transgressionem prioris tabulae. Porro dum poenam minatur peccatis absconditis, ex eo colligere promptum est, quamvis