18:8 R, Streninius *) S. Sumpsi hoc mihi pro mea in te observantia et benevolentia erga me tua ut familiariter ad te quod videretur scriberem. Gaspare et Ioanne Hirciis utor valde familiariter: patrem eorum etiam observo, quod vir est antiqui officii. Adulescentes ita complector ut nemo magis. Sunt enim optimis artibus ornati et iisdem studiis dediti quibus ego maxime delector, tui autem perquam studiosi. Quapropter si eos necessitudine tua dignos existimabis, quod certe facies, et patrem optimum virum et me et tibi gratissimos adulescentes tuos summo beneficio obstrinxeris. Vale xii. Kal. februarii An. MDLX Aurelia. 3157* CALVINUS BULLINGERO. Bernates usque de foedere sanciendo tergiversantur et conditiones proponunt nullo modo acceptabiles. Hortatur eum ut pergat in hoc negotio suo officio apud senatum fungi. (Ex autographo Arclu Turic. Plut. vi. Yol. 166, olim Epp. Tom. 24, fol. 45, . Coll. ex. Turretini Cod. Gen. 108, fol. 116, Epp. Bern vi. 883 et VII. 102 et Simler. Vol. 96. Versio anglica Tom. IV. p. 87.) Clarissimo viro D. Henricho Bullingero Tigurinae ecclesiae pastori fidelissimo fratri et symmystae plurimum observando. S. De iniuriis *) quas quotidie perpetimur non ausus fueram verba apud te facere quum nuper scriberem, ne tibi aures obtunderem inanibus querimoniis, flecte autem Prevotius2) noster, qui eas tibi libere exposuit. Porro quod tu pro aequitate et virtute tua ad suscipiendam hanc causam dignatus sis animum adiicere, tibi eo nomine non vulgares agimus gratias. Cuperent etiam nostri8) re ipsa testari suam gratitudinem : quia vero non licet, libenter agnoscunt quantum tibi debeant. Incredibile tibi esset quam indignis contumeliis vexati fue- 3156.1) Fortasse Germanus qui in Galliam se conferens per Genevam Calvino commendatus fuerat. Etiam Hirziorum nomen Germaniam sapit. Verum pater Aureliae degit 3157.1) cf. Ruchat VI. 313 et N. 3135. 2) Quisnam ille fuerit difficile dictu quum multi eius nominis Genevae cives exstiterint ab a. 1551. (Galiffe. not. gen. II. 269. Grenus, fragm. 20. Mars 1561.) Cf. 22. Mart 1560. 3) our society. Imo senatus Genevensis.