10.2:8 8 Io. Calvinus Nicolao Chemino S. D.l) Ut res rationesque nostrae2) habuerint nondum tibi compertum esse arbitror. Quo nomine suspectam esse tibi fidem meam, vel illud argumento est quod hactenus nosti hominem in literis missitandis plus satis officiosum ne dicam importunum. Neque sic tamen3) illa periclitatur ut purgationis locum non habeat. Sic enim mecum reputo non potuisse labefactari uno temporis articulo omnem exstimationem quam de me longa consuetudine diuturnoque usu conceperas. Et tu ea natus es dexteritate quae nihil impotenter praeiudicare4) soleat. Quae res mihi fiduciam iniicit, posse recolligi gratiam si quae5) effusa fuerit. Tu nunc quae ad causam pertinent paucis accipe. Quod tibi promiseram discedens, me brevi adfuturum, 6) ea me exspectatio diutius suspensum habuit. Nam dum reditum ad vos meditor, patris morbus attulit causam remorae: sed quum medici spem facerent posse redire in prosperam valetudinem, nihil aliud visum est quam tui desiderium, quod me antea graviter affecerat, aliquot dierum intervallo acui. Interim dies de die trahitur, donec eo ventum est ut nulla spes vitae sit reliqua, certum mortis periculum. Utcunque res ceciderit ad vos revisam.7) Saluta Franciscum Danielem^ Philippum^) et totum 4* 1) De Nic, Du Chemin Aurelianensi Icto vide ep. prae~ cedentem et Prolegg. t. V. p. 39. Il tenoit escoliers en pension, teste Hist. eccl L p. 9, inter alios Hangestum illum cui C. postea librum suum de Senecae Clementia dicavit, fortasse et ipsum Calvinum. Nostro maior fuisse videtur. 2) meae G. 3) tum 8. a) periudicare G. 5) sic. 6) scil. a Biturigibus Noviodunum petiturum. 7) Sic iegitur in omnibus apographis. Daniel ipse super scripsit: revertar. Fortasse simpliciter ad delevisse sufficeret. 8) Philippus Lauraeus, bibliopola Aurelianensis. Da-