9:796 cones humano generi immensae gloriae sui autoris: ac proinde ex illarum rerum agnitione ad Deum ipsum perveniri debuit, ut et ipsi agnito fides omnis atque obsequium deferretur, quod tanti illius heri bonitati sapientiae potentiae aeternitati congrueret. Quid quod ipsaemet alioqui non vocales creaturae, homini ipsi etiam hac in parte quasi verba praeivisse dicerentur? Nempe et volucrum moduli Deum personabant, et bruta ipsa mugientia au torem illum inclamabant, et elementorum series ad ipsum stupebat, et montes illum intonabant, et fontes fluviique ipsimet oculis quasi metabant, et gramina ac flores ipsi adblandiebantur. Sed neque etiam extra sese quemque adeo illum requirere opus erat : quin quum in semetipso cuique beneficium ipsius constaret, quae deinde iusta cessationis excusatio, quin ad ipsum continuo ferrentur omnes, in quo uno omnes vivimus et movemur et sumus? Atque ut certior exstaret ipsius erga homines propensionis demonstratio, satis illi non fuit communem illam ex rerum natura paedagogiam constituisse universis: sed quod longo praestantissimum, ipsemet ore suo certum quendam populum, Israelem nempe compellare dignatus est, quem primum mera et gratuita benignitate unum ex omnibus populis sibi selegisset. His demum tum verbo suo seipsum manifestum reddidit, tum etiam operibus stupendis potentiae illius suae documenta protulit. Hos ex Aegypti fornace ferrea eductos, in qua vivi ac videntes atterebantur, in optatissimam libertatem asseruit. His se tanquam exsilii particeps ducem interdiu et per noctem praetulit. Pavit in deserto : in promissae regionis possessionem intulit: victorias ac triumphos quasi in sinum effudit. Ex his unis, quasi ad ipsum aliae gentes minus pertinerent, nomen ipse ducere, illos populum ac gentem suam vicissim nominare voluit. Atque haec omnia sub illa tantum conditione, ut nullum aliud numen admittendo, in ipso uno singulariter acquiescerent. Hoc porro foedus, appositis benevolentiae suae testimoniis amplissimis, tum apud ipsos sancivit, tum confectis et editis ea de re publicis tabulis, in perpetuum rei monumentum confirmavit. Scilicet illa haerens lateri Malis arundo1) nativa corruptio nempe per vicit: neque magis ipsi Israelitae Dei monitis parere sustinuerunt, neque ad illam doctrinam, quae tam opportune revocaret in viam, attenderunt. Ac proinde uti reliqui passim populi, vagi ac palantes ad rerum naturae magisterium, caeci ac surdi constanter oberrarunt : ita etiam Iudaeos nihilo melius et lex et prophetae affecerunt : et servus Dei caecior ad lucem Dei, et ad moni- 1) Habet hoc ex Virgilii Aen. IV. 73.