9:792 PRAEFATIO IN N. T. CUIUS HAEC SUMMA EST: CHRISTUM ESSE LEGIS FINEM.1) Quum Deus Optimus Maximus absolutissimus omnium opifex, in illa universi creatione plus quam admirandum sese exhibuisset, tum vero in hominis creatione ita operi summam apposuit, ut in eo singularis quaedam supra omnes alias res conditas tanti autoris excellentia emineret. Unum videlicet ad imaginem suam et similitudinem efformavit, ut gloriae ipsius notae in novissimo illo ipsius opere expressae emicarent. Felix nimirum homo, et nunquam non felix futurus, si privilegii supra alias creaturas in se ipsum erogati non immemor, cum plena demissione sese coram uno creatore perpetuo deiectum sisteret: si ipsum unum continua gratiarum actione praedicaret: si nihil in sese repositum statuendo, tot illa coelitus accepta dona ad Dei unicam (ut quae tota illius esset) gloriam referenda cogitaret. Infelix vero, dum suam felicitatem illam non capit, ac in semetipso gestit acquiescere: dum ipsi excidit tantus ille singularis erga se liberalitatis autor, contumeliose ingratus in ipsum attollens sese, superbire etiam ausus est adversus factorem suum. Hinc ille praeceps leto datus est. Hinc a nativa illa ingenuitate in pudendam servitutem deiectus, a creationis excellentia detrusus coepit iacere. Hinc illum excipere pro gloria nuditas, pro tot et tantis Dei donis miseranda abdicatio, ut in sua illa superbia confusus vel invitus disceret, quod sincero affectu prae se ferre paulo ante dedignatus erat. Ergo haec illius schola et studium esse tum debuit, ut et se ipsum meram vanitatem esse agnosceret, et nihil aliud exstitisse prius ex sese quam vanitatem etiam persentiret: quod praeterea accessisset, peculiari Dei indulgentiae acceptum ferri debuisse. 1) Ex volumine Epistolarum et Consiliorum Calvini a Beza editorum Gen. p. 393. Laus. p, 114. Hanov- p≫ 128. Amst. p. 246 Genev. 1617, p. 539.