50:79 79 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS II 80 Tanquam impostores. Hic non tantum narrat qualis esset impiorum et extraneorum de se existimatio, sed quid etiam domestici sentirent. Nunc secum quisque reputet quam indigna fuerit Corinthiorum ingratitudo: et quanta animi magnitudo fuerit, per tam ardua obstacula eluctari. Obliquis tamen figuris perversum eorum iudicium acriter perstringit, quum dicit se vivere et laetari, quum instar mortui et moerore afflicti eum spernerent. Ingratitudinem etiam exprobrat, quum dicit se multos ditare, quum inopiae nomine contemneretur. Erant enim ex eorum numero, quos ditabat suis opibus: imo omnes ad unum multis nominibus ei obstricti erant Sic prius ironice dixit se ignotum, quum tamen fructus laborum eius ubique notus et illustris esset. Porro quam inhumanum est eius paupertatem contemnere, qui tibi ex sua abundantia suppeditet? divitias spirituales intelligit, quae longe pluris fieri debebant quam terrenae. 11. Os nostrum apertum est ad vos, o Corinthii: cor nostrum dilatatum est. 12. Non estis angusti in nobis, sed angusti estis in visceribus vestris. 13. Eandem vero remunerationem, ut a filiis exigo: dilatemini et vos. 14. Ne ducatis iugum cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? quae communicatio luci cum tenebris? 15. Quis consensus Christo cum Belial? aut quae portio fideli cum infideli? 16. Quae autem conventio templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei viventis: quemadmodum dicit Deus: Habitabo in ipsis, et in medio eorum ambulabo : et ero Deus illorum, et erunt mihi populus. 17. Quamobrem exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: 18. et ego suscipiam vos, et ero vobis in patrem, et eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens. CAPUT VU. Has igitur promissiones quum habeamus, dilecti, mundemus nos ab omni iquinamento carnis et spiritus, sanctificationem perficientes in timore Dei. l l . Os nostrum apertum est. Quoniam oris apertio signum est fiduciae: si connectere superioribus haec libet, sensus erit: mihi ampla gloriandi materia suppetit, atque os mihi aperit recta conscientia. Quod autem maligne de nobis sentitis, id non accidit nostra culpa, sed quia non estis aequi iudices. Liberalius enim debueratis sentire de meo ministerio, quod Deus tot modis honorabile vobis reddidit. Ego tamen aliter interpretor. Ideo enim os sibi apertum esse dicit, quia cor habeat dilatatum. Quid autem sibi vult cordis latitudo? certe alacritatem significat, quae ex benevolentia procedit. Trita est