44:79 HAGGAEUS. Scimus a reditu populi tres praecipue fuisse datos prophetas, ' qui collapsos animos erigerent et clausulam imponerent omnibus vaticiniis, donec tandem suo tempore veniret redemptor. Tempore exsiiii babylonici officio docendi functus est Ezechiel inter captivos: simul etiam Daniel. Erant alii minus celebres: quia videmus tunc quosdam Psalmos fuisse compositos, vel a Levitis, vel aliis doctoribus. Sed duo illi, nempe Ezechiel et Daniel floruerunt prae aliis. Deinde sequuti sunt Esras et Nehemias, quorum etiam autoritas non parva fuit in populo. Sed non legimus fuisse praeditos vaticinandi dono. De solis ergo tribus certo constat fuisse divinitus impulsos, ut futurum populi statum praedicerent. Daniel ante ipsos complexus fuerat quidquid postea accidit usque ad Christi adventum. Et insigne speculum est providentiae Dei liber ille: quia velut in tabula depingit quae post eius mortem impleta sunt, et de quibus nemo poterat quidquam coniicere. Numeravit etiam annos a reditu populi usque ad templi aedificium: deinde usque ad mortem ipsam Christi. Sed oportuit accedere etiam alios testes, qui plus fidei adderent vaticiniis Danielis. Dominus ergo tres istos excitavit Haggaeum et Zachariam et Malachiam. Primus castigat ignaviam populi, quia omnes tunc nimium intenti privatis commodis negligerent templi aedificationem: et ostendit merito suae ingratitudinis dare poenas: quia Deum liberatorem vel contemnant vel non saltem quo decebat honore prosequantur: sed fraudent potius legitimo cultu : deinde animat ipsos ad spem plenae restitutionis, et ostendit non esse cur frangantur ulla difficultate: quamvis undique cingantur hostibus et sustineant multas molestias, terreantur etiam minacibus edictis, bene tamen sperandum esse: quia Dominus perficiet opus suum quod inchoavit, nempe ut populus recuperet pristinam dignitatem: imo adveniat tandem Christus, qui secum afferat perfectam felicitatem et gloriam ecclesiae. Haec summa est. Iam venio ad verba.