9:788 Imo si istis Rabinis (qua sunt animi vel magnitudine vel ferocitate) pudenda est sors discendi cum plebeiis et rudibus: quantum probrum est a talibus praeceptoribus discere, qui nulla in parte vel abiectissimos excelluerunt, nisi quod a Domino docti erant? Neque in eam partem haec a me dicuntur, quo tollam ex ecclesia docendi discendique ordinem: quae luculentam Dei benignitatem agnoscere debet, dum a prophetis, doctoribus, interpretibus, qui ab eo missi sunt, probe instituitur. Sed hoc tantum postulo, ut fideli populo Deum suum loquentem audire liceat, et a docente discere. Quando ille a minimo usque ad maximum cognosci vult, quando omnes θεοδιδάκτους fore pollicetur, quando conqueritur in suis semper laborandum adhuc esse, quos vocat ablactatus a lacte, avulsos ab uberibus: quando parvulis dat sapientiam, pauperibus εὐαγγελίσασθαι praecipit. Quum ergo videmus ex omnibus ordinibus esse qui in Dei schola proficiant, agnoscimus eius veritatem, qui promisit effusurum se de spiritu suo super omnem carnem. Isti contra fremunt et indignantur. Quid hoc est nisi Deo suam largitatem exprobrare? O si eo saeculo vixissent, quo Philippo erant quatuor filiae prophetantes, quam indigne eas tulissent? nisi forte et indignis modis accepissent. Quando vero Dei verbum, quoties libitum est, fortiter contemnunt, cur non patrum saltem exempla imitantur, quibus tantum se deferre simulant? Hieronymus non est dedignatus mulierculas studii consortes. Chrysostomus, et Augustinus quando non plebem hortantur adhaec studia? quam frequenter inculcant, ut domi relegant, quae in ecclesia audierunt? Quid quod Chrysostomus plebeiis magis quam monachis necessariam esse scripturae sanctae lectionem contendit: quod variis curarum et negotiorum fluctibus iactati in naufragium statim abriperentur saeculi huius, nisi ad hanc ancoram haererent? Laudatus est ab Eusebio Pamphilus martyr, qui sacros codices paratos semper domi habebat, quos et viris et foeminis largiretur. Nec puriore illo saeculo duntaxat, sed multis postea annis valuit haec libertas: donec corruptum suisque cupiditatibus immersum vulgus suapte nequitia et ignavia hoc studii genus abiecit. Nunc ubi repeti coepit, emersit haec tyrannis, quae populum a com-