9:786 illi mecum intercedit amicitia et consuetudine partes has demandavit ut diligenter in eam curam incumberem ne qui errores irreperent. Suscepi lubens provinciam, ea tamen lege ne aliam quam negligentiae culpam praestare cogar. Videbor enim hic egregie defunctus officio, si quam ille desiderabat praestiterim diligentiam. Neque moleste ferre debet Alciatus, ubi aestimaverit se primum iure oppugnari, deinde modeste ac verecunde, et debita honoris praefatione non praetermissa. Tantum, opinor, publicis commodis favet, tantum defert veritati, ut nolit illi autoritatis suae praetextu praescribere. Ergo quum intelligat veritatem in profundo demersam, concedat etiam disputationibus eruendam esse, modo provideatur ne nimium altercando ea ipsa quae quaeritur amittatur veritas. Hoc obiter dictum volui ut eadem opera me et Alciato et tibi purgarem, quod verear ne hominis studio in causam adversariam sis propensior, et hoc ipsum in crimen trahas quod non stem ab Alciati partibus. Scio enim quam studiose de eo solitus sis praedicare, de praeceptore optimo nimirum gratissimus discipulus. Sed et de Stella, quem etiam audisti, quam belle sentias, loquarisque honorifice, et nuper familiari sermone et tuis antea multis literis persaepe cognovi, ut iam nullo modo dubitare debeam quin ad hanc ipsam disputationem nihil praeiudicatae opinionis sis allaturus, praesertim quum tibi probe notus sit qui totam hanc rem suo iudicio defendendam suscepit, Cheminus noster, homo ut scis lucubrationum patientissimus, perspicacis ingenii, et quod est inprimis egregium exactissimi iudicii, qui quum sit in literis melioribus ad unguem expolitus feliciter nunc versatur et antea diutissime versatus est in legalibus studiis. Quod autem ad praesentem causam attinet, lectoribus liberum esto iudicium, non illis quidem profanis, sed qui in iuris mysteria paulo altius penetraverint. Imo vero tu ipse, Connane eruditissime, iudica, non unus e populo, sed interioris doctrinae merito vere illo numero exemptus. Equidem, quomodo nunc est, eiusmodi disputationem istam esse arbitror, ut facile et tuum et cuiusvis sinceri lectoris iudicium promereri possit, certe debeat. Vale. Parisiis pridie No. Mar. Calvini opera. Vol IX. 50