52:78 prosequamur. Sed quibus de rebus gratias agit Domino? De fide et caritate Colossensium. Ergo utrumque dari a Deo fatetur: alioqui ficta esset gratiarum actio. Et quid habemus, nisi ex eius liberalitate? Quod si inde minima quaeque nobis proveniunt, quanto magis fatendum est hoc idem ee istis duabus donis in quibus tota praestantiae nostrae summa posita est? Deo et patri. Ita resolve, Deo qui pater est Christi. Neque enim alium Deum fas nobis est cognoscere quam qui se nobis in Filio suo exhibuit. Atque haec clavis est quae nobis ianuam sola reserat, si volumus ad verum Deum accedere. Nam et ideo nobis pater est, quia in filio unigenito nos complexus est, et in eodem paternum suum favorem nobis speculandum proponit. Semper pro vcbis. Alii sic exponunt: Gratias agimus Deo semper pro vobis: hoc est, assidue. Alii autem : Orantes pro vobis semper. Potest etiam sic exponi : Quoties pro vobis oramus, simul gratias agimus Deo. Atque hic est simplicior sensus: Gratias agimus Deo, et simul oramus. Quo significat, nunquam tam perfectum esse fidelium statum in hoc mundo, ut non semper aliquid desit. Nam et qui optime coepit, potest quotidie centies deficere: et continuos progressus facere necesse est, ubi adhuc sumus in itinere. Sic ergo de gratiis iam acceptis meminerimus gaudendum esse, et agendas Deo gratias, ut perseverantiam et incrementa simul ab eo petamus. 4. Audita fide vestra. Hoc et amoris erga illos at curae pro ipsorum salute incitamentum erat, quum audiret, fide et caritate eos excellere. Et certe hanc vim erga nos habere debet tam praestantia Dei dona, ut, ubicunque apparent, nos rapiant in amorem sui. Fidem in Christo dicit, ut semper meminerimus, proprium fidei scopum esse Christum. Caritatem ponit erga sanctos non ut al o* excludat, sed quia ut quisque nobis in Deo coniunctus est, ita peculiari amore illum debemus arctius complecti. Vera igitur caritas ad universos homines se extendet, quia et omnes caro nostra sunt et ad imaginem Dei creati: sed quanqum a gradus, initium a domesticis fidei faciet. 5. Propter spem repositam vobis in coelis. Neque