5:78 obtruncavit magister equitum. Qui ex unaquaque familia celebres fuerint tempore Augusti, nescio. Quintilianus lib. VI. Fabii meminit, qui incusans congiariorum Augusti quae amicis dabat, exiguitatem, heminaria esse dicebat. Et forte is ipse est ad quem sunt elegiae Ovidii in libris de Ponto. Agmen nobilium non inania nomina praeferentium] Nomen inter alia significata hoc habet elegantissimum, quum accipitur pro nobilitate. Cicero Verrina II.: Proponit inania mihi nobilitatis, hoc est hominum arrogantium nomina. Pro Cn. Plancio: Est tuum nomen utraque familia consulare. Non dubitas igitur quin omnes qui favent nobilitati, qui id putant esse pulcherrimum, qui imaginibus, qui nominibus vestris ducuntur, te aedilem fecerint Idem lib. III. Epistolarum: Quum ea nondum consequutus eram quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina nunquam sum admiratus. Viros eos qui ea vobis reliquerant, magnos arbitrabar. Saepius in oratione pro Ligario. Iuvenalis Satyr. VIII.: Et^ tamen ut longe repetas, longeque revolvas Nomen, ab infami gentem deducis asylo. Ita Servius in secundo (Georgicon interpretatur illud Vergilii Aliquod nomenque decusque Gessimus. [pag. 69] Marcello quoque nomen decus ac dignitatem significat, qualiter etiam Vergilius usurpavit libro secundo Aeneidos: Non tamen indecorem tua te regina relinquet Extrema iam m morte, neque hoc sine nomine lethum. Hinc forte manavit nomen pro gentilitia nobilitate accipi, quod commendatio a maiorum nobilitate ad posteros transmittitur. Unusquisque autem nomen a rebus gestis assumebat. Ovidius Fastorum I.: Kespice dispositas generosa per atria ceras, Contigerant nulli nomina tanta viro. Africa victorem de se vocat, alter Isaurum Aut Cretum domitas testificatur opes. Qua ratione etiam pro familia et cognatione legitur. Vergilius libro VI.: Nostrumque in nomen ituras. Et iurisconsultus dicit fundum legari sub conditione, ut in nomine permaneat. Sed qui imaginibus suis decori sunt] Exegesis. Qui enim imaginibus suis decori sunt, non inania nomina praeferunt, qui maiorum gloria, non suis rebus gestis turgescunt atque inflantur, dicuntur inania nomina praeferre, quasi maiorum suorum meritis tantum honoris debitum sit, ut redundaiet quod posteris solveretur. De imaginibus dicerem quae nunc memoriae succurrunt, nisi omnia sufficeret Budaeus. Unum quod ille praetermisit, hic inseram, quum maxime ad rem faciat: Ius imagi-