44:78 Iudaei, sed distracti per diversa loca: ut non modo esset populus unus captivus, sed essent multae turmae. Ergo voluit occurrere dubitationi, quia non satis fuisset reduci captivitatem unam, nisi in unum corpus fuissent collecti et quidem mirifica Dei virtute, qui sic dissipati fuerant. Et ideo addit in oculis vestris: ut scilicet certo statuant Iudaei se fore oculatos testes miraculi huius: quod tamen concipere vix animis poterant, nisi extulissent mentes suas supra mundum. Sequitur propheta Haggaeus.