40:78 6. Non ad populos multos profundos labio et graves lingua quos non intelliges (hoc est quorum non intelliges sermonem), si non ad eos misissem te, ipsi audissent te. 7. Atqui (copula enim adversative hic capitur) domus Israel non volent ad audiendum te (hoc est nolent te audire) quia si non volunt audire me, quia tota domus Israel duri fronte (vel praefracti) et robusti corde ipsi. Iam pluribus verbis explicat Deus quorsum j voluerit a servo suo comedi volumen quod porrexit manu sua, nempe ut instructus accederet ad filios Israel. Neque enim vacuum oportuit venire. Scimus enim homines nihil proferre a se ipsis solidum. Ergo oportuit Ezechielem a Deo accipere quod per manus traderet Israelitis. Teneamus ergo hunc ordinem, dari volumen prophetae, et postea mitti ad populum. Iubet autem Deus proferre vel loqui sermones suos: .quod etiam notatu dignum est, et eodem refertur. Quod si Ezechiel nihil debuit in medium afferre nisi quod a Deo acceperat, haec regula valere debet in omnibus Dei servis, ne sua commenta ingerant, sed pronuntient quasi ex ore Dei quod ab eo didicerunt. Denique semper valeat illud Petri (1. Epist. 4, l l ) , Qui loquitur in ecclesia ut loquatur tanquam Dei sermones. Iam adiungit, non mitto te ad populum profundum labio, et gravem lingua, sed ad domum Israelis. Quidam existimant prophetam hic animari ad officium, quia Deus nihil ab ipso postulet nimis difficile. Nam si missus fuisset ad gentes remotas quibuscum nulla erat communicatio linguae, poterat obtendere sibi plus imponi oneris quam ferre posset. Difficultas ergo fuisset instar obstaculi. Ideo ut alacriter fungatur officio, putant hic conferri gentes remotas et extraneas cum populo: quasi dictum esset, ego te non mitto ad exteros. Nam neque ipsi te intelligerent, et essent quoque vicissim tibi barbari: sed quia familiaris tibi est usus cum populo tuo, non potes tergiversari quum te mitto ad ipsos. Sed illa sententia mihi non probatur, quia uno contextu lego tres istos versus, sicuti cohaerent. Minime igitur dubium est quin Deus hac comparatione populi impietatem exaggeret. Nam haec sententia prima est ordine, surdos fore Israelitas, quamvis propheta utatur apud eos vulgari et vernaculo, ut loquuntur, sermone: hoc est primum caput. Iam ostenditur causa, quia scilicet sint populus amarus. Significat ergo Deus nihil obstare Israelitis, quominus proficiant in doctrina prophetae, nisi suam malitiam et impietatem. Hac ratione dicit non mitto te ad populum profundum labiis. Nescio quid venerit in mentem quibusdam, ut putarent hoc epitheto notari eruditos vel solertes. Nam populum esse profundis