|
31:78
Postquam
dolores
suos
et
molestias
exoneravit
David
in
sinum
Dei,
nunc
quodammodo
induit
novam
personam.
Porro,
non
dubium
est
quin
diuturno
languore
confectus
fuerit,
antequam
ad
hanc
fiduciam
emergeret:
quia
nuper
vidimus
multas
ab
eo
noctes
in
continuo
fletu
consumptas
fuisse.
Nunc
quo
molestius
ei
fuit
morae
taedium,
alacrius
ad
canendum
triumphum
sese
excitat.
Sermonem
vero
in
adversarios
dirigens
significat
hanc
non
fuisse
ultimam
partem
tentationis,
quod
impii
homines
tanquam
perdito
et
desperato
insultabant.
Scimus
enim
quam
insolenter
se
efferat
eorum
superbia
et
crudelitas
contra
Dei
filios,
ubi
cruce
oppressos
vident.
Et
huc
eos
Satan
impellit,
ut
ad
desperationem
adigat
fideles,
dum
spem
suam
ludibrio
haberi
vident.
Caeterum,
docet
hic
locus
gratiam
Dei
piis
unicam
esse
vitae
lucem
:
simul
ac
aliquod
irae
suae
signum
dedit
Deus,
non
modo
expavescere,
sed
fere
demergi
in
tenebras
mortis,
rursus
ubi
Deum
propitium
agnoscunt,
vitam
illia
protinus
restitui.
Notandum
autem
quod
ter
repetit
David,
exauditas
fuisse
suas
preces:
quo
testatur
liberationem
se
Deo
ferre
acceptam:
et
in
hac
fiducia
se
confirmat,
quod
non
frustra
se
ad
Deum
contulerit.
Atque
ita
statuere
oportet,
si
quem
ex
precibus
nostris
fructum
percipere
volumus,
non
fuisse
surdas
Dei
aures
ad
vota
nostra.
Per
vocem
fletus
non
modo
vehementiam
et
ardorem
designat,
sed
innuit
se
luctu
et
flebilibus
querimoniis
fuisse
occupatum.
Notanda
quoque
est
confidentia
et
securitas
Davidis,
quam
sibi
ex
Dei
favore
sumit.
Nam
hinc
docemur,
nihil
esse
in
toto
mundo
quod
non
despicere
liceat,
si
persuasi
sumus
nos
a
Deo
amari.
Et
simul
tenemus
quid
valeat
paternus
erga
nos
eius
amor.
Per
adverbium
repente
significat,
ubi
deplorata
videtur
piorum
salus,
praeter
spem
divinitus
ipsos
eripi.
Nam
dum
res
confusas
in
laetum
statum
subito
Deus
convertit,
eo
magis
illustrat,
et
admirabilem
reddit
suam
potentiam.
PSALMUS
TU.
ARG.
David
iniqua
calumnia
gravatus,
Deum
sibi
patronum
ac
vindicem
advocat,
eique
tuendam
commendat
suam
innocentiam.
Ac
primum
quidem
testatur
se
non
male
conscium
sibi
esse.
Deinde
ostendit
magni
referre
ad
Dei
gloriam,
ut
iudicium
contra
impios
exerceat.
Tertio,
ut
se
ad
fiduciam
animet,
Dei
bonitatem
et
iusticiam
secum
reputat,
et
promissionem
in
medium
proponit.
Postremo
quasi
voti
compos,
hostium
suorum
stultitiam
et
irritos
conatus
deridet:
imo
Dei
auxilio
fretus,
sibi
promittit,
quidquid
machinati
fuerint,
in
eorum
perniciem
cessurum.
1.
Siggaion
Davidis,
quod
cecinit
Iehovae
super
verbis
Chus
filii
semini.
|