30:78 unquam iniuriam inultam relicturum. Mosen vero videmus etiam fideliter mandatum sibi a Domino fuisse exsequutum Deut. 25, 17. siquidem nominatim populum iubet memorem esse acceptae istius ab Amalecitis iniuriae, in haec verba: Recordare quae fecit tibi Amalech, in itinere quum exiretis ex Aegypto. Qui occurrens tibi eo itinere, in postremo agmine tuo cecidit omnes qui debilitate affecti sequebantur te, quum tu esses lassus et fatigatus. nec reveritus est Deum. Ideo esto quum quietem dederit Iehova Deus tuus tibi ab omnibus inimicis tuis circumquaque in terra quam Iehova Deus tuus dat tibi in possessionem, ut deleas memoriam Hamalechi sub coelis: ne obliviscitur. Atqui labuntur anni paene trecenti, quibus Deus Amalecitas ita toleravit ut ne leviter quidem attigerit : quare videntur irritae illae comminationes: et decretum illud Dei adversus Amalecitas tam horrendum in auras et fumos abivisse, et irritum factum esse. Nam quomodo Deus tamdiu tolerat Amalechitas, non repetens ab ipsis istius iniuriae rationem, et poenas infligens? Sed hic ea in memoriam revocanda quae sacra pagina frequenter inculcat, mille annos esse coram Deo unius diei instar. Unde etiam discendum est, improbis triumphantibus, quod aliquod ingens periculum evaserint, Deo non properante ad vindictam, et sua iudicia adversus ipsos non exserente: et in summa laetitia et voluptate ac otio vitam agentibus, non modo reliquos homines contemnentibus, sed ipsa Dei iudicia spernentibus, tamen imminere Dei vindictam, qua momento incauti obruantur. Iam vero in nostrum usum quae de Mose hactenus sunt recitata usurpemus, et utilem ex iis doctrinam eruamus. Sane prima facie insolens videri potest mandatum, de tam horrenda vindicta sumenda de Amalechitis: modum enim excedere modis omnibus videtur. Praeterea notum est, sacram scripturam passim prohibere, ne ipsi nostras iniurias ulciscamur. Quamobrem sibi ipsi Deus esse contrarius forte videretur : quandoquidem modo prohibet ulcisci iniurias, modo etiam ulcisci iubet. Sed de ultione et vindicta facilis solutio est, quum inter passiones nostras distinguemus, et sincerum affectum Deo obsequendi. Sane si a nostris affectibus et passionibus ad vindictam feramur, certum est illicitam illam esse ultionis rationem. Quin imo licet manum adversus inimicos non attollamus, sed animo iracundiam foveamus, coram Deo caedis rei omnino sumus. Non itaque mirandum si Deus tam praecise omnem ultionem privatam prohibuit. Deus enim homines esse sui nimium amantes satis novit, et in iras ad minimam iniuriam exsurgere: ac suis affectibus semel abreptos non posse modum servare, sed iuris et aequi prorsus oblivisci. Et praeterea Deus sibi a nobis hunc honorem reposcit, ut in ipsius manus iniurias nobis illatas reponamus. Id-