11:78 cissimis. Iusserim 1) ergo fratres ut istum horteris ut huc se conferat, nimirum visurus principem suam2) ac illam salutaturus in Domino, si quid possit effici per eam, et fratre accuratius inspecto, et donis Dei quibus valet, si visus fuerit aptior quam is quem iam pauci reputant non ineptum, poterit provinciam suscipere. Sed nihil fratri pollicearis: tantum persuadebis quod et certe debet facere, ut Dominam invisat et fratres qui hic sunt. Laborem non detrectandum, unde fructus speratur, pro tua prudentia ages, ut non tardet ante dies octo huc venire ut ecclesiae prospici melius possit. Literae tuae ad Calvinum probae et honestae uxoris, adde etiam formosae maritum,3) tardius fuerunt redditae: tamen curabo fratri redditas. Mirum est, quod et valde queritur Viretus, nos ita agere qui in Domino unum sumus, perinde ac si toto coelo totaque terra seiuncti essemus. Nos invises ubi respirare dabitur a tot negotiis quae feliciter et sancte per te Dominus absolvat. Interea non praetereas fratrem de quo scripsisti, et iam admonui huc mittere quod te rogant omnes. Vale bene ac semper cura oves quas tibi Christus concredidit. Salutant te pii omnes. Saluta omnes pios istic, ut praefectum non praeteream. Neocomi, 28. Augusti 1540. Farellus tuus. 236. FARELLUS CALVINO. Gratulatur ei nomine collegarum occasione nuptiarum invitatque eum ut eosdem cum uxore proximo anno invisere velit Piorum persequutiones Vesuntione factae, pro quibus JBernates intercedunt. Lamblini martyris memoria. Dolium cum libris liihelii Geneva Neocomum missis advectum est. Tossanus de paucitate ministrorum queritur. (Ex autographo Bibi. pastorum Neocomensium. Epp. Farelli fasc. II. N. 1.) 235. 1) vox dubia. Et sequentia, pro more scriptoris, satis intricata. 2) Jeanne de Hochberg, veuve de Louis d'Orleans duc de Longueville* Erat eo tempore princeps comitatus Neocomensis Obiit 1542. 3) Patet eum hanc coram vidisse, confirmanturque quae N, 233, not. 2 et N. 234 annotavimus.