9:778 dictum est: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebu usque ad consummationem saeculi. Secundum carnem vero,^ quam verbum assumpsit, secundum id quod de virgine natus est, secundum id quod a Iudaeis prehensus est, quod ligno confixus, quod de cruce depositus, quod linteis involutus, quod in sepulcro conditus, quod in resurrectione manifestatus: Non semper habebitis vobiscum. Quare? quoniam conversatus est secundum corporis praesentiam quadraginta diebus cum discipulis suis, et deducentibus ipsis, videndo non sequendo, ascendit in coelum, et non est hic. Ibi est enim, sedet ad dexteram patris, et hic est, non enim recessit praesentia maiestatis. Aliter. Secundum praesentiam maiestatis semper habemus Christum: secundum praesentiam carnis recte dictum est discipulis: Me autem non semper habebitis. Habuit enim Ulum ecclesia secundum praesentiam carnis paucis diebus, modo fide tenet, oculis non videt. Consentit etiam cum articulis fidei de divina natura Christi, de omnipotentia, et de spiritu sancto. Credimus enim vere nobis et potentissimo praestare Christum a) per suum spiritum quod promittit, licet omnipotentiam ipsius ad evertendum illum articulum fidei pertinere non credamus : ut corpus Christi non ascenderit in coelum, et non sedeat ad dexteram Dei, quin potius multo magis credimus ita demum vere stabiliri omnipotentiam et articulos nostrae fidei, dum arcana et incomprehensibili virtute spiritus sancti opus hoc in nobis multo certius fieri credimus, quam si corpus Christi e coelo super altare descenderet, manibus ministri porrigeretur, et ore corporis nostri comederetur. Tanto enim certior ac potentior est spiritus sancti operatio, quanto creator ipse omnibus creaturis quantumcunque excellentibus est superior. a) 1. Cor. 15,45. Factus est primus homo Adam in animam viventem: extremus Adam in spiritum vivificantem. Hactenus.