44:77 77 CAPUT III. 78 honoris gradum. Quia ergo hoc non erat verisimile, vaticinium suum confirmat propheta, Ego reducam vos, inquit Deus, colligam vos, nempe quia dedi vos, hoc est, quia mihi statutum est ac fixum vos reddere celebres. Nam iterum hic ponitur eadem illa loquutio, de qua nuper diximus. Postea adiungit, Ubi reducam captivitates vestras. Notandus est pluralis numerus. Et parum dextre et prudenter faciunt multi interpretes, qui in singulari numero vertunt. Propheta enim consulto posuit captivitates, quia non modo in exsilium abducti fuerant