39:77 77 IN IEREMIAM. CAP. XXXIV. 78 chias erat rex Ierosolymae. Manebant quidem adhuc salvae duae urbes, ut postea videbimus: sed videmus quam impar fuerit tanto et tam valido hosti. Nabuchadnezer erat monarcha: deinde regnum Israel exciderat, quod floruerat multitudine hominum longe supra regnum Iehudah: domuerat etiam omnes vicinos populos. Talis igitur obsidio potuit statim miseris Iudaeis spem omnem salutis abscindere: et tamen propheta docet regem fuisse adhuc praefractum. Atqui in populo ipso maior fuit contumacia. Nam Zedechias erat tolerabilis. Non videmus fuisse tam superbum et crudelem, ut solent tyranni. Quum ergo non esset tam feroci ingenio, hinc colligimus quanta fuerit totius populi superbia et pervicacia etiam adversus Deum, quum rex ipse excanduerit adversus prophetam. Atqui conditio illa quae describitur debuerat iam domare eius animum. Nam sicuti inflantur profani homines rebus prosperis ita etiam necesse est ipsos deiici, ubi rebus adversis premuntur. Redactus erat in maximas angustias tam rex ipse quam populus: et tamen non sustinent moneri a Dei propheta; et ideo secundo libro Chronicon (36, 16) hoc emphatice dicitur, quod non reveritus fuerit Zedechias sermonem prophetae, quum tamen loqueretur ex ore ipsius Domini a quo missus erat: Haec igitur summa est huius vaticinii. Primo dicit sibi mandatum fuisse sermonem a Iehovah: secundo designat tempus: diximus qua ratione. Nam si aggressus fuisset Zedechiam, quum tranquillus erat, et quum nihil metuebat periculi, poterat rex ipse facilius, ut fieri solet, excandescere adversus prophetam. Sed quum videat urbem suam undique obsessam esse a tam copioso et valido exercitu, quum videat collecta esse multa regna terrae, multos populos, ut vix millesimam partem attingat potentiae hostium suorum: quod adhuc non potest se Deo subiicere, et agnoscere iustam eius vindictam, hoc brutae est caecitatis. Apparet igitur fuisse quasi mente alienatum. Sed Deus ita eum excaecavit, quemadmodum alibi dicitur, quia volebat extremam poenam exigere de populo. Caecitas ergo et amentia regis fuit testimonium irae Dei adversus totum populum: quia poterat Zedechias Deum placare si resipuisset. Voluit ergo Deus ipsum esse intractabili ingenio, ut sibi accerseret ultimum interitum tali pervicacia et obstinatione. Tunc ergo Nabuchadnezer, inquit, cum toto exercitu suo: postea exercitum describit per partes, nempe cum cunctis regnis quae erant sub eius dominatione, cum populis. Quum ergo tali in statu esset Ierosolyma, missus est propheta ad regem ipsum. Sequitur summa legationis, nempe urbem iam esse addictam exitio, quia Dominus ipsam tradere statuerit in manum hostis. Fuit hic nuntius admodum tristis Zedechiae. Scimus ut hypocritae cupiant sibi blanditias fieri in rebus