30:77 77 IN L LIB. SAMUEL. CAP. XV. 78 supra Deum sapientiam attribuit. Hinc itaque faciamus initium huius concionis, Deo nimirum tantopere esse commendatam ecclesiae suae salutem, ut nunquam patiatur illatas ipsi iniurias inultas remanere. Nam etsi fideles multa ferre ab impiis contingat, et veluti ab illis opprimi, futurum tamen tandem est, ut rationem Deo illarum omnium olim impii illi persecutores reddant. Testis esto celebris illa Exod. 17. historia de Amalecitis, qui populum Israelis transitu in ipso deserto prohibere voluerunt, nulla tamen iniuria lacessiti: sed contra potius non inscii promissionum quas Abrahamus a Deo acceperat, quippe ab illo etiam ducentes originem. Procul dubio quum ultro miserum illum populum affligunt, ipsi Deo videntur bellum inferre velle et promissiones ipsius irritas facere, atque ipsius veritatem pervertere: ac proinde cultum Dei puramque religionem quam Deus in terra illa Chanaan volebat constituere, pro viribus evertere conabantur. Et quidem grave istud erat peccatum, ad quod aliud accedebat: quod nullam occasionem aggrediundi Israelitas habebant, a quibus neque fuerant lacessiti, neque ullas iniurias acceperant: sed transitum tantum liberum per ipsorum regionem postulabant. Sed illi ad arma concurrentes non inimicum populum hostiliter invadunt. Ex quibus est conspicuum illos adversus Deum bellum gessisse, et adversus homines inhumanitate peccasse. Peccarunt itaque graviter Amalecitae furore adversus Deum, et immanitate adversus proximos, et quidem tales ut dicantur electus Dei populus, propriumque ipsius peculium. Sed tandem illos Deus repulisse virtute sua dicitur. Nam etsi populus adversus Amalecitas pugnaret, nihilominus tamen Mosis precibus impetrata victoria est, et ut apparet ex illa historia, Mose manus in coelum attollente, populus fuit bello superior. Itaque Deus hostium suorum consilia et conatus evertit, populumque suum vendicavit, et adversus hostium insultus protexit : suisque promissionibus vel invitis omnibus hostibus viam fecit. Atque idcirco Deus Mosen iussit haec in monimentum perpetuum in libro legis scribere : et Iosuam instruere populum illum Amalecitarum olim a Deo puniendum, et ipsius memoriam e terris delendam, perpetuaque infamia et dedecore notandam. Quae sententia rata fit iureiurando, quod dicitur Deus manum habere super solium, bellumque esse Iehovae contra Amalecitas de aetate in aetatem. Phrasis enim illa, Dei manum esse super solium, solenne iuramentum in se continet. Iurantes enim homines, solent manus in coelum attollere, quasi Deum testem advocantes. Ut ita ostendatur, quod docet apostolus, Deum quum nullum se habeat superiorem, iurare per se ipsum sedentem super solium suum. Quandoquidem igitur Deus per suam maiestatem iurat, et est omnipotens, certum eat ipsum nullam