15:77 77 1554 MART. 78 tellexi eorum plurimos, a quibus fere omnis omnium spes pendebat, peste iam pridem suisse exstinctos. Inter quos Casparum Seduonem, * GoeKum Buceri generum, 2) Kiberum3) hebraicae linguae professorem, atque Franciscum Dryandrum numerant, ad quem tu paulo ante literas et ad D. Philippum miseras. 4) Quarum quum ad meas pervenissent manus alterae ad Melanthonem,5) resignatae quidem illae et a liberorum tutoribus lectae, dubitabam primum utrum scilicet eas ad te remitterem, an recta ad ipsum per certum hominem perfererendas curarem. Hanc tandem dubitationem rei ipsius gravitas et quasi necessitas ex illarum lectione cognita et perspecta ademit, ut potius ad D. Philippum ex itinere quam ad te tam longe retro mittere omnino in animo haberem. Itaque studiose complicatas concinnatasque una cum meis ad eundem alicui his nundinis tuto et quam primum committam. Quod si vero quidquam vel levius in dignitatem tuam perpetratum, vel minus pro meo in te officio accurate elaboratum in hac parte videbitur, id tu omne inscientiae meae, vel si ita vis affectui quo in te propendeo sane mirifico, concedes: qui nihil a te profectum putem quod non unius solum hominis sed omnium aetatum atque hominum iudicio comprobatum iri meritissimo debeat. Vale, doctissime atque optime vir, meque ut facis amare perge,6) proprieque tuum esse tibi persuadeas. Argentinae l l . Martii. Tuus humillimus demissimusque scholasticus Guil Whitinghamus. Postridie has obsignaturo aderat Thomas cum alteris literis tuis ad Mdanthonem.7) Quare mutato consilio priores illi despondi ut eadem opera omneis curaret perferri. 2I Christophorus Soell duxerat Oecolampadii filiam Buceri privignam. (Boehrich, Mitth. III.) 3) nobis ignotum. 4) N. 1676. 1684. 5) quae, ut vides, per pryandrum Wittenbergam mittendae hoc mortuo Argentorati remanserant 6) Patet iam antea vel Genevae fuisse vel commercio epistolico saltem Calvino notum. Prius vero similius est quum se eius scholasticum dicat 7) deperditis.