11:77 1504 AUGUST. que meis exorem. Nosti enim testamentum propria manu scriptum in posterum infirmari posse atque reiici, quum a nemine characteres agnosci ac comprobari valuerint. Plura non scribo, quod Farellum tibi omnia abunde narrasse arbitror. Memineris tuum mihi revelare consilium super hoc difficili nodo, nec id minoris apud me erit pretii quam si a patre proficisceretur. Sic sane Calvinum meum ut patrem usque complectar et unice exosculabor. Vale salutata coniuge tua, quam te nuper duxisse audivimus,*) utinam tam feliciter quam desideramus. Dominos Capitonem, Bucerum, Sturmium, Haedionem, Isnardum ac fratrem tuum nostro accurate salutabis nomine, si placet. Alexander, Frum. Anton. Armentianus (cui decanatum resignavimus) et nostri omnes vos impensissime salutant, maxime Petrus a Fonte qui omnia boni consuluit. Tononii, 17. Aug. 1540. Tuus et fratris Christophorus Libertinus. 235. FARELLUS LIBERTETO. Agit de quodam quem ille commendaverat ministerio sacro alicubi in agro Neocomensi donandum. Uxoris Calvini laus. (Ex autographo Bibi. pastorum Neocom. Epp. Farelli fascic. II. N. 6.) Suo Christophoro Tononii. S. Gratiam et pacem. Facis ut decet Christi ministrum, intentus non solum commodis ecclesiarum istarum, sed et aliarum, quum omnes sint unum corpus et prosit omnibus quod uni est utile, prout nocet universis quod cuivis officit. Cupimus et omnes hic paria facere, tibique gratias agimus, quod ubi morbus est difficilis medicum offers aegrotis appositum virum pro Christo pastorem, ac qui potius omnia deseruerit quam Christum, non cursorem, non ambitiosum, et alia quae tuis indicasti literis ami- 234. 1) Haec est prima mentio uxoris Calvini tandem aliquando revera ductae, neque de mense Augusto dubitari posse videtur quum iam ep. praecedente Farellus Argentoratum venisse dicatur. Alii Septembrem indicant (Staehelin p. 275. Bonnet, recits du 16e Siecle p. 84. Kampschultius autumnum ponit). De pompa in his nuptiis exhibita, deque praesentia legatorum Neocomensium, quod illi autores habent, in epistolis nihil. Caeterum uxorem, nomine suo Idelettam, s. Odilettam de Bure dictam, viduam fuisse Anabaptistae Leodiensis Ioannis Stordeur, non ita pridem a Calvmo meliora edocti et paulo post conversionem suam peste mteremti, res est mter omnes notissima.