8:76 magis consentaneam esse veterum doctrinam papatus corruptelis, quam ovis lupo similis est: quaedam tamen eorum dicta ac voculas etiam interdum non minus perverse quam improbe arripiunt,]) unde rudibus, et in eorum lectione non exercitatis fucum faciant. Quoties patrum illis testimonia obiicimus, etiam si pondere et numero se obrui videant, ut tamen2) supra omnem teli iactum sibi videntur constituti, secure contemnunt ac rident. Sedes enim apostolica, quidquid unquam doctorum 3) fuit, magnitudine sua facile absorbet. Nec quidquam illis hac exceptione promptius est, quaevis patrum iudicia nihil se morari, ubi a sancta sede Romana aliter pronunciatum fuit. Ergo apud illos ne pili quidem aestimabitur totus patrum chorus, nisi ita libitum fuerit: nos autem quidquid uni eorum cuilibet minus considerate excidit, tanta4) protinus religione obstringet, ut vel tantillum discrepare sit nefas. Iterum repeto, confusum istud et prodigiosum papatus chaos antiquo ecclesiae regimini [pag. 99] tam esse dissimile, ut non magis ignis ab aqua dissideat. Quod si in eo damnando acres nimium videmur et clamosi, longe maior esset patrum vehementia, si hodie viverent. Adde quod boni isti filii, qui patrum nomen instar pilae ludendo iactant, crassissimos quosque errores videntur data opera eligere: quibus nisi assentiamur, nos totius vetustatis hostes esse clamitant. Obtulit Abrahae ex proelio redeunti Melchisedec panem et vinum: sacrificium esse putant veteres, quod ad sacram Christi coenam transtulerunt. Puerilis fere hallucinatio. Atqui ex tam praeclaris eorum lucubrationibus nihil aeque papistis arridet. Ne hac in parte nunc sim longior, qui versati sunt in patrum scriptis, et mediocriter iudicant, satis intelligunt nos illorum autoritate, ad oppugnandum papatum, esse instructos. Verum, ut statuantur in medio, 5) propius tamen ad nos accedent. Unde ergo tanta scandali moles6) struitur? Atque ut demus, non posse asseri a nobis et restitui puram Dei veritatem, quin se contra efferat ille quem praedicant multorum saeculorum consensus (quemadmodum ab annis mille sic collapsa fuisse omnia fateor, ut nova subinde errorum et superstitionum monstra pullularint) quid tamen in eiusmodi dissidio inveniunt tanta offensione dignum? Si fiat comparatio, primi certe illi sub quibus floruit ecclesia, vel soli legitimi patres haberi merentur, vel praecipuum saltem honoris gradum inter patres iure 1) les Caffards et autres zelateurs du siege Romain. 2) tamen om. Beza et Amst. 3) toute l'autorite des Martyrs et Confesseurs. 4) nous serons reputez heretiques caett. om. 5) Et encor que nous laissions les Peres comme neutres sans nous en aider. 6) Add. dont ils veulent crever les yeux aux simples.