50:76 prophetae p3D: hoc est benevolentiae aut gratuiti favoris. Ita aptandum est testimonium praesenti instituto. Quum exhibitioni gratiae suae certum tempus assignet Deus, sequitur, non omnia tempora illi congruere. Quum nominetur certus dies salutis, sequitur, non patere salutis copiam quibuslibet diebus. Totum porro hoc ex Dei providentia pendet. Nihil enim aliud est tempus acceptum quam quod vocatur tempus plenitudinis, ad Galatas (4, 4). Et notandus est ordo. Prius tempus benevolentiae ponitur: deinde dies salutis. Quo innuitur, ex sola Dei misericordia tanquam ex fonte manare nobis salutem. Ergo non est quaerenda in nobis causa, quasi Deum operibus provocemus ad destinandam nobis suam gratiam. Unde enim dies salutis? quia tempus est acceptum: hoc est, quod Deus gratuito suo favore ordinavit. Interea tenendum est Pauli consilium, prompta celeritate opus esse, ne occasio nobis effluat: quia Deus oblatam gratiam lente et segniter a nobis recipi indigne ferat. Ecce, nunc tempus. Loquutus erat propheta de tempore, quo manifestandus in crane erat Christus in redemptionem hominum. Transfert Paulus vaticinium ad tempus, quo revelatur Christus per assiduam evangelii doctrinam: et merito. Nam ut semel universo mundo missa fuit salus, quum Christus apparuit: ita nunc quotidie nobis mittitur, quum efficimur participes evangelii. Pulcher locus et non exiguae consolationis, quod dum nobis evangelium praedicatur, certo scimus patefieri nobis aditum ad regnum Dei, ac sublato in altum divinae benevolentiae signo, nos invitari ad salutem capessendam. Nam eius obtinenda occasio a vocatione aestimanda est. Terum nisi opportunitate utamur, timenda est denuntiatio, quam Paulus insinuat, brevi clausum iri ianuam omnibus, qui tempestive non fuerint ingressi. Haec enim vindicta semper contemptum verbi sequitur. 3. Nullam dantes offensionem. Aliquoties iam dictum est, Paulum nunc generaliter ministerium evangelii, nunc suam ipsius integritatem commendare. Nunc ergo de se loquitur, et in sua persona vivam probi ac fidelis apostoli imaginem proponit: ut discant Corinthii quam iniqui fuerint iudices, ventosos Thrasones illi praeferendo. Nam quum solis larvis palmam darent, homines delicatos et nullius zeli habebant in summo pretio: de optimis vero ministris nihil nisi vulgare et abiectum sentiebant. Nec dubium quin ea ipsa, quae in suam laudem commemorat Paulus, contemptum illi ex parte apud eos attulissent. Quo maiore reprehensione digni erant, qui verae gloriae materiam haberent probri loco. Tria ergo hic agit Paulus: docet quae sint virtutes, quibus censeri debent evangelici doctores : deinde his virtutibus se praeditum esse demonstrat. Tertio admonet Corinthios ne pro