44:76 et fracta, non posse tamen hoc obstare Deo, quominus eam restituat. Nam per expulsam et claudicantem nihil aliud intelligit quam omni virtute ita exutam, ut deficiat in se. Comparat igitur ecclesiam Dei homini propter membra luxata quasi mortuo. Ubi ergo inutiles sumus ad omne opus, vita nostra quid aliud est quam languor similis morti? Atqui propheta hic affirmat opportunum hoc fore tempus, quo Deus subveniat suis, ubi videbit ita prostratos et iacentes, ubi erunt dispersi huc et illuc, quemadmodum si corpus hominis laceratum sit, et proiectum brachium huc, illuc vero crus, ita ut nihil cohaereat: pronuntiat tamen non posse hoc obstare Deo, quominus colligat ecclesiam suam et instauret ut adhuc recipiat plenum suum vigorem. Denique significat restitutionem ecclesiae fore quandam formam resurrectionis, quia Dominus humiliabit populum suum, donec fere sit exanimis, ut iam respirare nequeat. Sed tandem colliget et sic colliget ut non modo respiret, sed recuperato novo vigore perinde floreat quasi nunquam iacturae quidquam passus esset. Ego non possem hodie absolvere. Restabat heri ex penultimo versu prophetae Sophoniae posterius membrum, ubi promittit Deus fore nobiles Iudaeos, qui prius non modo fuerant obscuri, sed etiam expositi omnibus probris. Nam Dare in nomen et laudem nihil aliud est quam celebres ipsos reddere, ut volitent per ora hominum, quemadmodum loquuntur. Dicit autem, In terra pudoris, vel opprobrii ipsorum: quia ubique derisi fuerant, quum increduli putarent ipsos fuisse vana spe delusos. Nempe quia Deum sub cuius fide agebant, custodem sibi fore perpetuum iactantes, nihilominus abstracti fuerant in exsilium. Hinc igitur ridendi et subsannandi materia: sed promittitur hic mutatio in melius : quia in Assyria et Chaldaea videbunt omnes populum hunc fuisse divinitus electum, ut esset singulari testimonio inter omnes gentes: quicunque in Deum recumbunt, eos minime falli: quia reperiunt eum fidelem in suis promissis. Sequitur postremus versus. 20. In tempore Ulo reducam vos, in tempore colligam vos: quia ponam vos in nomen et laudem per cunctos populos terrae (inter cunctos populos terrae) quum reducam captivitates vestras in oculis vestris, dicit Iehova. Eandem sententiam verbis paulum mutatis repetit, neque id sine causa: quoniam nemo tunc putasset Iudaeos, qui velut in sepulcrum proiecti fuerant, posse unquam illinc emergere: praesertim vero posse attolli in tantam dignitatem et tam sublimem