40:76 lamentationum. Nunc ergo intelligimus magis ac magis exasperatos fuisse Israelitas, quum propheta diceret se non venisse nisi instar fecialis, qui bellum denuntiaret nomine Dei: et interea nulla haberet pacis mandata. Quantum ad reliquum populum, videbimus quidem postea multis locis fuisse praeconem misericordiae Dei: sed oportuit expergefieri hoc modo Iudaeos, ut sentirent Deum sibi esse adversum: et prophetam non alio fine sibi fuisse missum, nisi ut quasi armatus in medium prodiret, et fulminaret Dei ipsius nomine. Non possem nunc ulterius prosequi, et tamen quod sequitur cohaeret. CAPUT III. 1. Et dixit mihi, Fili hominis, quod inveneris comedendo comede, volumen hoc, et vade, loquere ad domum Israel. 2. Et aperui os meum, et pavit me volumine isto. Quum iubet eum comedere quidquid nactus erit, non debet hoc extendi ad res quaslibet quae occurrent: sed qualiscunque sit gustus libri, vetatur propheta eum refugere. Potuit enim acerbitas vel amaritudo efficere, ut minas Dei respueret. Denique tantum notatur libri qualitas, quia non nisi tristem materiam continebat. Subiicit se os aperuisse parendi causa: quo significat non fuisse curiosum vel lautum in sapore quaerendo, sed omissa disceptatione, se sumpsisse quod divinitus oblatum erat. Iam addit, 3. Et dixit mihi, Fili hominis, ventrem tuum pasce, et viscera tua reple (replebis) volumine isto, quod ego do tibi: et comedi, et fuit in ore meo tanquam mel in dulcedine. Prosequitur Ezechiel quod ante vidimus, nempe datum sibi fuisse volumen quod comederet: quia servi Dei debent loqui ex intimo affectu cordis. Scimus multos habere linguam satis volubilem, sed nihil aliud quam sese ostentant. Interea Deus etiam habet ludibrio eorum vanitatem, quia labor eorum caret fructu. Et ideo notandum est illud Pauli quod citavi, regnum Dei esse in virtute. Efficacia autem spiritus sancti sese non exserit, nisi ubi qui vocatus est ad docendum, studium suum ad exsequendum munus serio applicat. Hac igitur ratione iussus est Ezechiel comedere volumen. Iam dicit sibi fuisse dulce instar mellis. Atqui paulo ante retulit fuisse refertum maledictionibus. Ergo aut exuerat omnem humanitatem, aut debuit tangi moe-